The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

RIVIASCIANENSIS*

VICARIATUS APOSTOLICUS RIOHACHAňNSIS EVEHITUR
AD GRADUM DIOECESIS, QUAE RIVIASCIANENSIS VOCABITUR

 

Quoniam, ut piane constat, Vicariatus Apostolicus RiohachaŽnsis, qui missionali demandatus est curae sodalium Ordinis Fratrum Minorum Capuccinorum e provincia Aprutiensi, recentioribus his annis feliciter haud parvis cum religionis tum Civitatis incrementis est auctus, hac ipsa de causa audiendae videntur preces, quibus Venerabilis Frater Livius Reginaldus Fischione, Episcopus titulo Aquensis in Byzacena eiusdemque Vicariatus Ordinarius, audita Conferentia Episcopali Rei publicae Columbiensis, enixe ab Apostolica hac Sede ut idem RiohachaŽnsis Vicariatus ad dignitatem dioecesis altero nomine appellandae attollatur modo petiit. Eandem in rem consentiente ipso Venerabili Fratre Angelo Acerbi, Archiepiscopo titulo Zellensi et in Columbia Nuntio Apostolico, libenter Nos ipsi, consensu eorum suppleto quorum interest aut interesse consetur, propter animorum bonum, cui in primis prospicimus, vi et potestate Nostra Apostolica Vicariatum Apostolicum RiohachaŽnsem in dignitate dioecesis constituimus nomine Riviascianensis appellandae, iisdem servatis finibus quibus hucusque RiohachaŽnsis continebatur Vicariatus Apostolicus, necnon eadem retenta sede episcopali illic in Urbe collocata, quae ę Riohacha Ľ nuncupatur, cuius paroeciale templum ibi Deo in honorem B. M. V. exstans ę de los Remedios Ľ nunc ad honorem Ecclesiae Cathedralis attollimus congruisque ornamus iuribus. Statuimus autem ut nova dioecesis Riviascianensis sit Metropolitanae Ecclesiae Barranquillensi suffraganea, ita ut illius metropolitano Archiepiscopi iuri subsit Episcopus pro tempore Riviascianensis, cui et honores et insignia et privilegia tribuimus una cum oneribus et obligationibus, quae omnia Episcoporum dioecesanorum sunt propria. Simul decernimus ut et in Riviascianensi Ecclesia coetus Consultum deligatur, qui Episcopo consilio et opere in praesentia sit auxilio. Ad iustam dignamque novi Episcopi dioecesani mensam quod attinet, eidem prospiciatur emolumentis Curiae necnon dote a Civili Gubernio praestanda. In iis, quae Seminarii aedificationem respiciunt, praescripta serventur iuris communis, ratione etiam habita normarum a Congregatione de Seminariis Studiorumque Institutis foras elatarum ; selectisque alumnis philosophicis ac theologicis disciplinis instruendis aut sacerdotibus in altiora studia incumbentibus ita faveatur, ut tempore opportuno Romam mittantur apud Pontificium Collegium Pium Latinum Americanum. Dioecesi Riviascianensi constituta eiusque propriis ad effectum deductis, clerus, qui olim Vicariatui Apostolico RiohachaŽnsi, dehinc novae iam dioecesi adscriptus censeatur. De cuius denique regimine rebusque administrandis, de eligendo Administratore sede vacante, deque aliis id genus praescriptis stari debet normis canonici iuris sancitis. Quae hisce Litteris statuimus, ea omnia curet ad exsecutionem ducenda Venerabilis quem diximus Frater Angelus Acerbi, facta ei etiam facultate alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi ad idem officium implendum, onere utcumque addito certa veraque transmittendi ad Congregationem pro Episcopis actorum exsecutionis documentorum exempla. Quas Apostolicas Litteras Nos nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis haud obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo sexto mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo octavo, Pontificatus Nostri decimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 BERNARDINUS Card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXX (1988), n. 13, pp. 1737-1738

 

© Copyright 1988- Libreria Editrice Vaticana

 

top