De peramplis quidem Ecclesiae Santaremensis finibus edocti, preces audiendas
esse censemus, quibus eius Praesul ac Pastor, audita Conferentia Episcopali
Brasiliensi, modo ab Apostolica hac Sede petere non dubitavit, ut, quadam
portione a sua dioecesi seiuncta uti liceat ad novam ibidem Ecclesiam condendam,
ex qua complures Christifideles spiritalem certam commoditatem dehinc
percipiant. Quapropter, in eandem rem consentiente Venerabili Fratre Carolo
Furno, Archiepiscopo titulo Abaritano et in Brasilia Apostolico Nuntio, Nos,
consensu etiam suppleto quorum interest quorumque interesse censetur, ex
sententia Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Congregationis pro
Episcopis negotia procurantium, quam confirmamus, exque Apostolica potestate
Nostra necnon harum Litterarum virtute haec decernimus, quae sequuntur, atque
iubemus. A dioecesi Santaremensi loca integra distrahimus, in quibus lege civili
in praesens circumscriptis municipium consistit « Itaituba » quod dicunt, quo
ipso novam nunc Praelaturam Itaitubaënsem civilibus eiusdem municipii
finibus definitam condimus, eam ipsam Ecclesiae Belemensi de Pará suffraganeam
constituentes, simul atque novae Ecclesiae pro tempore Episcopum metropolitano
illius Archiepiscopi iuri subicimus. Ad eius sedem quod attinet, statuimus ut in
urbe vulgo « Itaituba » nuncupata collocetur, dum paroeciale templum Deo in
honorem sanctae Annae dicatum illic exstans ad templi Praelaticii gradum
evehimus eique insignia una cum privilegiis et honoribus tribuimus, quibus
reliqua eiusmodi templa fruuntur ; quem ad modum eius Ordinario loci pro tempore
et iura facimus et onera imponimus, quae ceterorum talis ordinis Praelatorum
sunt propria legeque sancita. Commonefacimus autem ut et Consultorum ibi
Collegium ad statutum ius instituatur quam primum, quod in regimine novae
Ecclesiae Praelato sit adiumento, et congrua eiusdem Praesulis alimenta in
Curiae emolumentis fideliumque stipibus constent iustaque in bonorum portione,
quae ad mentem can. 122 CIC necesse est a Santaremensi ad Itaitubaënsem
obveniant. Quae cum Seminarii aedifieationem tum sacrorum alumnorum
institutionem spectant, in iis praescripta iuris communis serventur, habita
etiam ratione normarum a Congregatione pro Institutione Catholica editarum.
Respiciatur praeterea, ut selecti tirones philosophicis aut theologicis
disciplinis prae ceteris instruendi, necnon sacerdotes quibus altiora studia
complenda fuerint, Romam ad Pontificium Collegium Pium Brasiliense mittantur.
Ibi quoque dein ea adamussim retineantur, quae de Ecclesiarum particularium
regimine, de bonorum ecelesiasticorum gestione, de dioecesano Administratore
sede vacante eligendo, de fidelium oneribus et iuribus aliisque id genus statuta
sunt. Praelatura Itaitubaënsi plane constituta, sacerdotes Ecclesiae adscripti
censeantur, cuius intra fines officium habent ecclesiasticum, ceterique aut
clerici aut Seminarii tirones Ecclesiae addicantur vel addicti pergant, in qua
domicilium legitimum habent. Omnia denique scripta actorum documenta, quae sive
ad novam Praelaturam eiusve clerum et ad fideles necnon ad bona pertinent
temporalia, Curia Santaremensis curet ut ad Itaitubaënsem transmittantur. Quod
reliquum est, Venerabilis Nuntius Apostolicus quem diximus, a Nobis deputatus,
aut, eo absente, ecclesiasticus vir interea Sanctae Sedis in Brasilia personam
gerens eis exsequendis consulat, quae hic decrevimus, onere effectori addito
providendi ut certum verumque peractae exsecutionis litterarum exemplum ad
Congregationem pro Epigcopis transmittatur. Has volumus Apostolicas Litteras
nunc ratas esse et in posterum, contrariis rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto mensis Iulii, anno Domini millesimo
nongentesimo octogesimo octavo, Pontificatus Nostri decimo.
|
AUGUSTINUS card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
BERNARDINUS Card. GANTIN Congr. pro Episcopis Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Raphaël Varca, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. LXXXI (1989), n. 1, pp. 5-7
© Copyright 1988
- Libreria Editrice Vaticana