Nihil optabilius nihilque iucundius Nobis usu venire potest quam ut ubique
terrarum christianam fidem efflorescere conspiciamus dominicumque gregem
augescere. Novis autem felicibusque condicionibus Nos laetantes prompta sane
voluntate congruenter occurrimus. Quocirca quippe cum Conferentia episcopalis
Mexicana, suffragantibus quoque locorum quorum interest Ordinariis, Apostolicae
huic Sedi proposuerit ut nova constitueretur Provincia ecclesiastica cum sede,
in urbe quam San Luís de Potosí indigenae vocant, consentiente etiam Venerabili
Fratre Hieronymo Prigione, Archiepiscopo titulo Lanriacensi, in Mexicana natione
Delegato Apostolico, de consiliis Venerabilium Fratrum Nostrorum S.R.E.
Cardinalium Congregationi pro Episcopis praepositorum, Apostolica Nostra usi
auctoritate, quae sequuntur statuimus et decernimus. Sancti Ludovici Potosiensis
episcopalem sedem a metropolitana Ecclesia Monterreyensi separamus eandemque ad
dignitatem attollimus archiepiscopalis metropolitanae Ecclesiae, additis pariter
iuribus privilegiisque quae ad id genus sedes secundum iuris canonici praecepta
pertinent. Nova insuper Provincia ecclesiastica constituetur Sancti Ludovici
Potosiensis metropolitana Ecclesia ac dioecesibus Celayensi, Leonensi
Queretarensi, a metropolitana Ecclesia Moreliensi seiungendis. Sancti Ludovici
Potosiensis exinde Praesulem pro tempore ad gradum statumque evehimus
Archiepiscopi Metropolitae cum iuribus aeque atque officiis quibus ad sacrorum
canonum normas ceteri eiusdem ordinis fruuntur. Episcopum, qui ad praesens
Ecclesiam moderatur Sancti Ludovici Potosiensis, Venerabilem scilicet Fratrem
Arturum Antonium Szymanski Ramirez dignitate Archiepiscopi et Metropolitae
honestamus, cum iuribus privilegiisque quae cum gradu hoc nectuntur. Ad ea demum
perficienda quae has per Litteras iussimus, Venerabilem Fratrem legamus
Hieronymum Prigione, quemve ipse delegaverit, modo sit in ecclesiastica
dignitate constitutus. Re proinde peracta, documenta conficiantur quorum sincera
exempla ad Congregationem pro Episcopis cito mittantur. Contrariis quibusvis
rebus haudquaquam obsistentibus.
Datum Romae, apud S. Petrum die quinto mensis Novembris, anno Domini
millesimo nongentesimo octogesimo octavo, Pontificatus Nostri undecimo.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
BERNARDINUS Card. GANTIN Congr. pro Episcopis Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Franciscus Cascone, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. LXXXI (1989), n. 2, pp. 156-157
© Copyright 1988
- Libreria Editrice Vaticana