The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

LOIKAVENSIS*

TERRITORIO SEIUNCTO CIVILIS REGIONIS QUAM KAYAH VOCANT A DIOECESI
 TAUNGGYIENSI NOVA DIOECESIS CONSTITUITUR LOIKAVENSIS APPELLANDA

 

Catholica Ecclesia, Deo opitulante, in omni iam floret vigetque orbe terrarum ; quapropter identidem novae constituuntur feliciter Ecclesiae novensilesque communitates quae simul huius ubertatis sunt indicia simul copiosioris proventus incitamenta. Has propter causas, iis quorum interest consentientibus, de consilio Venerabilium Fratrum Nostrorum S.R.E. Cardinalium negotiis Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide praepositorum, Apostolica Nostra usi auctoritate, quae sequuntur iubemus et statuimus. A dioecesi Taunggyiensi territorium separamus regionis, quam indigenae Kayah vocant et appellant ; quod territorium deinceps novam constituet dioecesim Loikavensem cognominandam, iisdem quidem servatis finibus ipsius regionis quam supra memoravimus. Noviter conditam dioecesim metropolitanae sedi Rangunensi suffraganeam facimus eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Rangunensis pro tempore subicimus. Novae sedis Episcopi cathedram in ecclesia principi locamus urbis Loikavensis. Ad ea proinde explenda quae per has Litteras iussimus Venerabilem Fratrem Petrum Biggio, in Bangladesa Apostolicum Pro-Nuntium, legamus, factis facultatibus opportunis et necessariis etiam subdelegandi quemvis virum in ecclesiastica dignitate constitutum. Re demum ad exitum perducta documenta conficiantur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide sedulo mittantur. Contrariis rebus minime obsistentibus. Magna Nos tandem tenet spes fidelium hanc communitatem celeriter fore adultam, uberem segetem, ipso adiuvante Domino, effusuram eandemque inter gentes lucem futuram.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quarto decimo mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo octavo, Pontificatus Nostri undecimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

IOSEPHUS Card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Angelus Lanzoni, Protonot. Apost. 
RaphaŽl Varca, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXXI (1989), n. 6, pp. 719-720

 

© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 

top