 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SHIMOGAĖNSIS*
DISTRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS AB ARCHIDIOECESI
BANGALORENSI ET A DIOECESI CHIKMAGALURENSI NOVA CONSTITUTITUR DIOECESIS
SHIMOGAĖNSIS APPELLANDA
Id spectantes, ut Christi mandatum maxima cum efficacia ad effectum
adducatur, « Praedicate evangelium omni creaturae »(Mc 16, 15), huic
officio exsequendo diligentissimam navamus operam, ut Redemptoris regnum
propagetur eiusque Corpus, Ecclesia videlicet, magis crescat in dies, et
potissimum quidem iis in regionibus ubi aliae religiones, ipsa asseclarum
multitudine, obstant quominus evangelicum fermentum facile massam fermentet (cf.
Lc 13, 21). Hoc impedimentum vitantes et Nostrum propositum assequi
exoptantes etiam in Indorum natione, iis rationibus utimur quae aptiores
videntur, in quibus haud dubie est iusta circumscriptionum ecclesiasticarum
dispositio. Consentiendum igitur censuimus cum sententia Congregationis pro
Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide, quae utile esse duxit aliam
inibi constitui dioecesim christianae religionis disseminandae causa. Qua de re
haec quae sequuntur decernimus. Ab archidioecesi Bangalorensi districtum vulgo «
Chitradurga » appellatum diducimus et a dioecesi Chikmagalurensi districtum
communiter « Shimoga » dictum, exque his separatis territoriis novam condimus
dioecesim « Shimogaėnsem » vocandam, archidioecesi Bangalorensi suffraganeam,
iisdem circumscriptam finibus, quibus duo districta quae nuper memoravimus.
Novae dioecesis Cathedram episcopalem in ecclesia principe urbis Shimogaėnsis
sita collocamus. Simul iubemus pro canonicis consultores dioecesanos ad normam
iuris eligi, qui Episcopo in regimine exercendo sint auxilio. Haec omnia
perficiendi negotium legamus Venerabili Fratri Augustino Cacciavillan,
Archiepiscopo titolari Amiternino et in India Apostolico Pro-Nuntio, necessariis
et opportunis factis facultatibus etiam alii viro in ecclesiastica dignitate
constituto illud mandandi, onere iniuncto, dioecesis constitutione peracta,
primo quoque tempore ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione sincerum
exemplar mittendi. Volumus autem ut hae Litterae Nostrae firmae sint et
efficaces nunc et in posterum, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quartodecimo mensis Novembris, anno Domini
millesimo nongentesimo octogesimo octavo, Pontificatus Nostri undecimo.
|
AUGUSTINUS card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Antonius Macculi, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. LXXXI (1989), n. 4, pp. 522-523
© Copyright 1988
- Libreria Editrice Vaticana
|