 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
NAVALIENSIS*
DISIUNCTIS NONNULLIS TERRITORIIS A PALENSI ARCHIDIOECESI,
NOVA ERIGITUR DIOECESIS NAVALIENSIS APPELLANDA
Singulari Qui Dei consilio universae christianorum familiae praesumus, id
profecto usque disponere solemus quod commodius inservit opportuniusque singulis
ecclesialibus communitatibus satisfacit. Quapropter quia Venerabilis Frater
Petrus Dean, Archiepiscopus Palensis, Insularum Philippinarum Episcoporum coetu
sententiam rogato, ob fidelium copiam eorumdemque aptiorem curationem, ab hac
Apostolica Sede efflagitaverat ut disiunctis nonnullis illius dioecesis
territoriis nova conderetur dioecesis, admotis postulationibus concedendum esse
existimavimus, comprobantibus autem idem consilium tum Venerabili Fratre Brunone
Torpigliani, Archiepiscopo titulo Mallianensi atque in Insulis Philippinis
Apostolico Nuttio, tum Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus
Congregationi pro Episcopis praepositis. Itaque eorum quorum interest suppleto
consensu quive sua interesse arbitrantur, quae sequuntur statuimus ac
iubemus, Apostolica usi Nostra auctoritate. Ab Archidioecesi Palensi has
separamus paroecias quas quidem indigenae vocitant "Our Lady of the Holy Rosary"
in Naval; "Our Lady of Peace and Good Voyage" in Almeria; "St. Raphael the
Archangel" in Bawayan ;"St. James the Apostle" in Caibiran ;"St. John
Nepomuceno" in Biliran ;"St. Francis of Borgia" in Cabuggayan ;"St. Isidore" in
Caluba ;"Our Lady of Fatima" in Calubian ;"St. Isidore" in San Isidro ;"Holy
Name of Jesus" in Tabango ;"Our Lady of the Immaculate Conception" in Leyte
;"St. Isidore" in Tucdao. Ex his ergo paroeciarum distractis territoriis novam
condimus dioecesim Navaliensem appellandam, cuius quidem limites iidem erunt
atque paroeciarum quas supra memoravimus. Novae Ecclesiae sedem in urbe
collocamus Naval, templumque ibidem situm idemque B. V. Mariae a s. Rosario
dicatum ad statum evehimus cathedralis ecclesiae cum iuribus et privilegiis
convenientibus. Tribuimus pariter Episcopo Navaliensi pro tempore eadem
privilegia, iura et officia quibus ceteri fruuntur locorum Ordinarii Praesules.
Modo erectam dioecesim suffraganeam constituimus archidioecesis Palensis eiusque
Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi illius sedis pro tempore subicimus.
Consultores autem deligantur dioecesani ad iuris normam, opem auxiliumque ipsi
Episcopo laturi. Mensam episcopalem constituent fidelium collationes aeque ac
pars bonorum quae ad novam dioecesim ex divisione ad normam canonis 122 C.I.C.
facienda obvenient. Selecti sacrorum alumni pariter ac sacerdotes in humanis
ecclesiasticisque disciplinis erudiendis excolendisve ad Pontificium Collegium
Philippinum mittantur. Quod vero ad novae dioecesis regimen pertinet, bonorum
ecclesiasticorum administrationem, administratoris dioecesani, sede vacante,
electionem, fidelium iura, aliaque horum similia, quae canones iubent adamussim
serventur. Simul atque novae dioecesis constitutio ad effectum deducta erit, eo
ipso sacerdotes Ecclesiae habeantur adscripti in cuius territorio officium
praestant ecclesiasticum ; ceteri autem clerici seminariique tirones illi
dioecesi in cuius territorio legitimum detinent domicilium. Documenta vero et
acta quae ad conditam respiciunt dioecesim, ad eiusdem mittantur Curiam
episcopalem ibique diligenter in tabulario custodiantur. Ad hoc demum negotium
transigendum, Venerabilem Fratrem legamus Brunonem Torpigliani, quem diximus,
eidem necessarias et opportunas pariter tribuentes facultates etiam subdelegandi
quemvis virum in ecclesiastica dignitate constitutum. Re vero peracta documenta
exarentur quorum sincera exempla ad Congregationem pro Episcopis cito mittantur.
Contrariis rebus nihil obsistentibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die undetricesimo mensis Novembris, anno Domini
millesimo nongentesimo octogesimo octavo, Pontificatus Nostri undecimo.
|
AUGUSTINUS card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
BERNARDINUS card. GANTIN Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Angelus Lanzoni,
Protonot. Apost.
Franciscus Cascone, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. LXXXI (1989), n. 4, pp. 523-525
© Copyright 1988
- Libreria Editrice Vaticana
|