 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
COLONENSIS*
NOVA CONDITUR DIOECESIS NOMINE COLONENSIS
Cum Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales, qui Congregationis pro Gentium
Evangelizatione seu de Propaganda Fide negotia curant, consilium Nobis
proposuerint de nova dioecesi nunc in Panama condenda, quae, ratione etiam voti
eorum habita quorum interest, designatis quibusdam Vicariatus Apostolici
Darienensis constet locis, id comprobandum censemus. Quapropter sententiam
eiusdem Congregationis hodie ad Nos ab eius Praefecto relatam confirmamus
ratamque facimus, deque plenitudine potestatis Nostrae Apostolicae et harum
Litterarum virtute a Vicariatu Apostolico Darienensi loca distrahimus, quae
vulgo « Provincia de Colón » et « Comarca de San Blas » nuncupantur, quibus
conglobatis novam condimus dioecesim ita circumscriptam nomineque Colonensem
appellandam necnon praeclarae Ecclesiae Metropolitanae Panamensi suffraganeam et
memoratae Congregationi subiectam. Simul statuimus ut eius episcopalis sedes in
templo collocetur, quod Deo in honorem Immaculatae Conceptionis dicatum in urbe
« Colón » quam vulgo dicunt exstat. Quae a Nobis hic sunt statuta ipsa
exsequatur Venerabilis Frater Iosephus Sebastianus Laboa, Archiepiscopus titulo
Zaraiensis atque in Panamensi Civitate Nuntius Apostolicus, cui et facultatem
facimus ad id alium delegandi virum in ecclesiastica dignitate constitutum. Re
ita ad effectum rite adducta, certa veraque singulorum documentorum exempla
prompte ad ipsam Congregationem de Propaganda Fide transmittantur. Has Nos
Apostolicas Litteras ratas nunc et in posterum esse volumus, contrariis rebus
haud obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die decima quinta mensis Decembris, anno Domini
millesimo nongentesimo octogesimo octavo, Pontificatus Nostri undecimo.
|
AUGUSTINUS card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
BERNARDINUS card. GANTIN Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXI (1989), n. 7, p. 811
© Copyright 1988
- Libreria Editrice Vaticana
|