 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
BAREILLENSIS*
DIOECESI DISMEMBRATA LUCKNOVENSI, NOVA CONDITUR ECCLESIA
BAREILLENSIS APPELLANDA
Indorum inter gentes augeri conspicimus et catholicum nomen feliciter ibi
prosperari. Quod quidem Nos tum maxima afficit laetitia tum eadem opera inducit
pro immutatis condicionibus ad disponendas commodius res. Quocirca iis quorum
interest rogatis sententiam, consentiente quoque Venerabili Fratre Augustino
Cacciavillan, Archiepiscopo titulo Amiternino atque in India Apostolico
Pro-Nuntio, de consilio Venerabilium Fratrum Nostrorum Congregationi pro Gentium
Evangelizatione seu de Propaganda Fide praepositorum, Apostolica Nostra usi
potestate, quae sequuntur decernimus et iubemus. Sex civiles diciones, scilicet
Naini Tal, Almora, Pitoragarh, Bareilly, Shajahanpur et Pilibhit, adhuc ad sedem
pertinentes Lucknovensem, ab eadem separamus, quae deinceps novam formabunt
dioecesim Bareillensem cognominandam. Nuper conditam Ecclesiam metropolitanae
sedi Agraënsi suffraganeam facimus eiusdemque Episcopum metropolitico iuri
Archiepiscopi Agraënsis pro tempore subicimus. Cathedram autem Episcopi in
templo ponimus D. O. M. in honorem Sancti Alfonsi dicato eodemque in urbe
Bareilly posito. Ad ea subinde explenda quae per has Litteras Nostras statuimus
Venerabilem Fratrem Augustinum Cacciavillan, quem supra memoravimus, legamus,
factis facultatibus necessariis etiam subdelegandi quemvis virum in
ecclesiastica dignitate constitutum. Re tandem ad finem perducta, documenta
exarentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione
seu de Propaganda Fide sollicite mittantur. Contrariis rebus nihil
obsistentibus. Haud sumus nescii denique gentes has multum longeque religionis
sensu praestare. Ob hanc quidem rationem et mentem catholica fides, quae est
vera religio, explicare se potest effusius copiosiusque. Quocirca magna Nos
tenet spes communitatem hanc novellam Bareillensem celeriter adultam fore et eam
laetas segetes allaturam.
Datum Romae, apud S. Petrum, die undevicesimo mensis Ianuarii, anno Domini
millesimo nongentesimo octogesimo nono, Pontificatus Nostri undecimo.
|
AUGUSTINUS card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXI (1989), n. 7, pp. 812-813
© Copyright 1989
- Libreria Editrice Vaticana
|