 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SANCTI IOSPHI A GUAVIARE*
VICARIATUS APOSTOLICUS SANCTI IOSEPHI A GUAVIARE CONSTITUITUR
Tum novas utile est, immo necessarium, ecclesiasticas instituere
circumscriptiones, cum nimis amplis territoriis administrandis imminutis,
facilius regimen fit et fructuosius, utpote quae ita aptiora ea reddantur ad
evangelizationis opus exsequendum. Qua re Nos, hoc bene cognitum habentes,
quotiescumque eiusmodi casus innotescunt, ad decernendum secundum hanc rationem
libenter inclinamus. Idcirco sententias audiendas esse censuimus Venerabilium
Fratrum Nostrorum S.R.E. Cardinalium Congregationis pro Gentium Evangelizatione
gerendis negotiis praepositorum, qui ex distractis a Praefectura Apostolica Mituensi in Columbia quibusdam portionibus novum Vicariatum Apostolicum Nobis
constituendum praposuerunt. Fisi enim id Christifidelium bono esse profuturum,
haec quae sequuntur statuimus. A Praefectura Apostolica, quam nuper memoravimus,
nempe Mituensi, districtus civiles separamus, qui lingua vernacula « Comisarķa
del Guaviare » vocantur et ex iis dsiunctis novum instituimus Vicariatum
Apostolicum, Sancti Iosephi a Guaviare appellandum, iisdem terminatum finibus,
quibus districtus illi civiles. Ad haec omnia perficienda Excellentissimum
Dominum Angelum Acerbi legamus, Archiepiscopum titulo Zellensem atque in
Columbia Nuntium Apostolicum, vel cui ipse mandata dederit, dummodo sit in
ecclesiastica dignitate constitutus, factis nimirum necessariis opportunisque
facultatibus. Re vero acta, instrumenta conficiantur, quorum sincera exempla ad
Congregationem pro Gentium Evangelizatione rite mittantur. Haec denique, quae
decrevimus, volumus et nunc et in posterum rata et firma haberi, rebus
contrariis quibuslibet minime obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die undevicesimo mensis Ianuarii, anno Domini
millesimo nongentesimo undenonagesimo, Pontificatus Nostri undecimo.
|
AUGUSTINUS card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Antonius Macculi, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. LXXXI (1989), n. 6, pp. 721-722
© Copyright 1989
- Libreria Editrice Vaticana
|