 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
DOBANA*
MUNDUENSIS DIOECESIS DISTRACTIS TERRITORIIS NOVA
CONSTITUITUR DOBANA DIOECESIS
Inter cetera, quae evangelizationis operis efficaciae maxime proficiunt, est
sane ascribenda ecclesiasticarum circumscriptionum constitutio, qua ordinate
Christifidelium determinato numero consulitur per translaticias illas rationes,
quas fructuosas semper fuisse in Ecclesiae longissima historia nemo ignorat. Quo
igitur etiam in Republica Ciadiana aptius evangelicae veritati nuntiandae et
confirmandae christianoque populo prospiceretur, Venerabiles Fratres Nostri
S.R.E. Cardinales Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda
Fide negotiis gerendis praepositi, idem sentientes ac Venerabilis Frater
Beniaminus Stella, Archiepiscopus titulo Midilensis atque Apostolicus in Ciadia
Pro-Nuntius, novam dioecesim instituendam esse censuerunt. Nos ideo, pro certo
habentes hoc esse in animarum bonum cessurum, ex Nostrae Apostolicae potestatis
et auctoritatis plenitudine, quae sequuntur decernimus. A territorio dioecesis
Munduensis partem distrahimus orientalem, id est praefecturam civilem vulgo
Longone Oriental dictam, exceptis tamen subpraefectura civili patrio sermone
Baibokoum appellata et « canton » lingua vernacula « Boro » vocato, una cum
parte ad orientem fluminis Logone, in praefectura civili Tandjilé sita, et his
partibus detractis novam condimus dioecesim Dobanam, ex urbe principe
Doba, denominandam : quam suffraganeam facimus Metropolitanae Ecclesiae
Ndiamenanae quamque Congregationis pro Gentium Evangelizatione iurisdictioni
subicimus. Quod vero ad Episcopi Cathedram pertinet, eam in ecclesia Deo in
honorem Sanctae Teresiae a Iesu Infante dicata in urbe Doba collocamus. Haec
omnia perficienda ad Venerabilem Fratrem Beniaminum Stella mandamus, vel ad quem
ipse delegaverit, factis nempe necessariis facultatibus. Re denique confecta
documenta exarentur, quorum sincera exemplaria ad Congregationem pro Gentium
Evangelizatione mittantur. Quae autem his Litteris statuimus, ea firma esse et
nunc et in posterum volumus, rebus quibuslibet contrariis non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto mensis Martii, anno Domini millesimo
nongentesimo undenonagesimo, Pontificatus Nostri undecimo.
|
AUGUSTINUS card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXI (1989), n. 9, pp. 1006-1007
© Copyright 1989
- Libreria Editrice Vaticana
|