 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
KASESEENSIS*
DISTRACTO TERRITORIO A DIOECESI ARCIS PORTAL NOVA
CONSTITUITUR DIOECESIS KASESEENSIS
Uti eo facilius est
alicuius regionis regimen sustinere, quo minor ea est, ita melius
circumscriptiones ecclesiasticae administrantur, quo angustioribus finibus
terminantur. Non sine causa igitur expostulatum est ut perampla Arcis Portal
dioecesis imminueretur et distracto ab ea territorio alia constitueretur
dioecesis. Nos igitur, consultis Venerabilibus Fratribus Nostris S.R.E.
Cardinalibus negotiis agendis praepositis Congregationis pro Gentium
Evangelizatione, persuasum habentes eiusmodi consilium in bonum esse cessurum
animarum, haec statuere non dubitavimus, quae sequuntur. A dioecesi Arcis Portal
in Uganda territorium disiungimus districtus civilis sermone patrio Kasese
vocati ex eoque novam constituimus dioecesim Kaseseensem appellandam. Hanc, quam
suffraganeam facimus Metropolitanae Ecclesiae Kampalaënsi, iurisdictioni
subicimus Congregationiis pro Gentium Evangelizatione. Eius vero sedem
episcopalem in urbe Kasese collocamus et ecclesiam in ea sitam ad dignitatem
evehimus ecclesiae cathedralis. Ceterum volumus pro canonicorum Capitulo
consultores dioecesanos eligi et adhiberi, qui Episcopo in pastorali explendo
ministerio sint auxilio. Venerabili Fratri denique Carolo Iosepho Rauber, in
Uganda Apostolico Pro-Nuntio haec perficienda delegamus, facta ei potestate id
committendi, dummodo in ecclesiastica dignitate constituto, onere iniuncto, re
ad effectum adducta, sincerum exemplar peractae exsecutionis ad Congregationem
pro Gentium Evangelizatione mittendi. Quae vero his Litteris decrevimus, rata et
firma esse iubemus nunc et in posterum, rebus contrariis quibuslibet nihil
obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto mensis Martii, anno Domini
millesimo nongentesimo undenonagesimo, Pontificatus Nostri undecimo.
|
AUGUSTINUS card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXI (1989), n. 10, pp. 1081-1082
© Copyright 1989
- Libreria Editrice Vaticana
|