The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

OSASCANA*

QUIBUSDAM E LOCIS ARCHIDIOECESI SANCTI PAULI IN BRASILIA SUBTRACTIS
 NOVA INSTITUITUR DIOECESIS OSASCANA DEINCEPS VOCITANDA

 

Coram ipsimet Nos inter catholicas Brasiliae communitates apostolico cum animo propositoque deversantes et cum Ordinariis earundem in episcopatu Fratribus Nostris sermocinantes plane cognoscere potuimus non tantum quanto vigore ac iuvenili quodam flore Ecclesia ibidem vigeat, verum etiam quantis difficultatibus ob Christifidelium multitudinem locorumque longinquitatem opus apostolatus et ipsa rerum administratio illic laborent, ideoque quam providis consiliis venturam praeparari aetatem oporteat et continuam ecclesiarum prosperitatem Brasiliae in tuto collocari. Cura vero haec Nostra pastoralisque sollicitudo ad dilectissimum gregem hodie convertitur Sancti Pauli in Brasilia, cuius summa fidelium ita iam in immensum fere excrevit ut ad centies centena milia numerentur ac nimirum maiore usque cum incommodo in viis Evangelii Christi gubernentur. Rectissime igitur Venerabilis Frater Noster, Paulus Evaristus S.R.E. Cardinalis Arns, Archiepiscopus ipse iam plus duodeviginti annos Sancti Pauli, consentientibus alacriter Episcopis Auxiliaribus, huic persuasit Apostolicae Sedi ut unaquaeque Regio Episcopalis, prout fines illius archidioecesis dividuntur, ad gradum et dignitatem dioecesis proveheretur. Harum proinde Litterarum virtute, quae sequuntur apostolica Nostra auctoritate constituimus fierique rite iubemus. Ex voto secundo Venerabilis Fratris Caroli Furno, Archiepiscopi titulo Abaritani atque in Brasilia Apostolici Nuntii, necnon consilio Venerabilium Fratrum Nostrorum S.R.E. Cardinalium causis praepositorum Congregationis pro Episcopis, Archidioecesis commemoratae Sancti Pauli in Brasilia regionem, quae Osasco appellatur, sic ad dioecesim sui iuris promovemus ut non solum integra loca complectatur municipiorum vulgo nuncupatorum : Osasco, Barueri, Carapicuíba, Cotia, Itapeví, Ibiúna, Jandira, Mairinque, Sāo Roque, Vargem Grande Paulista, verum etiam totam paroeciam Sancti Antonii adhuc regionis episcopalis Lapa partem; quibus ex ita cumulatis locis novam excitamus dioecesim tempus in posterum Osascanam vocandam, cuius proinde templum cathedrale destinamus aedem sacram Sancti Antonii Confessoris in urbe ipsa Osasco eamque cunctis augemus insignibus privilegiis honoribusque quibus reliquae id genus per orbem cathedrales fruuntur aedes. Episcopum pro tempore Osascanum iuribus instruimus et officiis quae ceteris locorum Ordinariis in Ecclesia tribuuntur eiusque dioecesim hanc novam Metropolitanae Ecclesiae Sancti Pauli in Brasilia suffraganeam subdimus et eum ipsum metropolitico iuri Archiepiscopi eiusdem metropolitanae pro tempore Ecclesiae. Quo vero certius pastori subveniatur conditae sic communitatis in cotidiano regimine, mandamus ut Collegium instituatur Consultorum ad normam iuris et ut convenienter provideatur sustentationi ipsius ex curiae emolumentis, fidelium stipibus atque portione ei obtingente ex partitione ad normam canonis 122 efficienda omnium nempe bonorum Archidioecesis Sancti Pauli necnon onerum et debitorum illius archidioecesis, servata tamen omnibus in rebus perquam diligenter ratione « ex aequo et bono ». De seminarii praeterea dioecesani erectione sacrorumque alumnorum institutione iuris communis praescripta adservabuntur, ante oculos potissimum constitutis regulis et principiis hac de re Congregationis pro Institutione Catholica, suoque tempore electi alumni philosophicis ac theologicis imbuendi disciplinis ipsique sacerdotes ad studia perficienda Romam mittentur ad Pontificium Collegium Pium Brasiliense. In ceteris dein singulis quae ad novensilis communitatis illius dioecesanae regimen, administrationem bonorum, electionem Administratoris dioecesani "sede vacante", fidelium iura atque onera et eiusdem generis alia spectant, sacri ad amussim canones custodiuntur. Ut primum vero erectio peracta erit Osascanae dioecesis, eo facto ipso illi sacerdotes adscripti censebuntur eidem dicioni cuius in finibus ecclesiasticum habent officium ; reliqui autem presbyteri seminariique tirones incardinati illi manebunt dioecesi ubi legitimum eis est domicilium. Acta pariter et documenta novum gregem hunc illiusque clericos et fideles et bona forsitan etiam temporalia respicientia ex Curia Sancti Pauli in Brasilia ad Curiam Osascanam primo quoque tempore transvehantur. Denique tandem omnia haec consilia Nostra qui ad effectum deducat nominamus memoratum superius Apostolicum Nostrum Nuntium in Brasilia vel procuratorem Sanctae Sedis in Brasilia negotiorum, eo forte a sede absente, necessarias omnes iisdem tribuentes facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum dignitate in ecclesiastica constitutum, officio simul iniuncto ad Congregationem pro Episcopis, cum primum licuerit, verae fidei exemplum actus legitimi transactae exsecutionis remittendi. Litteras demum hasce Nostras earumque universa praescripta tam nunc valere volumus quam in posterum usque tempus quibusvis rebus haudquaquam obsistentibus.

Datum Romae apud S. Petrum, die quinto decimo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo nono, Pontificatus Nostri undecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXI (1989), n. 9, pp. 1009-1011

 

© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 

top