The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SANCTI MAURI*

AB ARCHIDIOECESI SANCTI PAULI IN BRASILIA QUIBUSDAM DISTRACTIS
PLAGIS NOVA DIOECESIS SANCTI MAURI APPELLANDA CONDITUR

 

Ea in regione vulgo « Santo Amaro », quam ad hunc usque diem ad Metropolitanam Ecclesiam Sancti Pauli in Brasilia pertinuisse constat, cum providere iam necesse sit ut « populi Dei saluti quam perfectissime fieri potest ministretur » (CD, 22), preces proinde de nova illic constituenda dioecesi audiendae videntur, quae a Venerabili Fratre Nostro S.R.E. Cardinali Arns tam amplae archidioecesis Pastore, singulis etiam Episcopis Auxiliaribus cum eo de eiusmodi petitione consentientibus, modo sunt Nobis adhibitae. Quare, consulta Conferentia Episcopali Brasiliensi eidemque rei assentiente Venerabili Fratre Carolo Furno, Archiepiscopo titulo Abaritano et in Brasilia Nuntio Apostolico, necnon sententia peritorum perpensa, Nos, cum ceteroqui eorum suppletus sit consensus, quorum interest aut interesse censeri potest, de consilio Venerabilium Fratrum Nostrorum S.R.E. Cardinalium negotia Congregationis pro Episcopis procurantium deque Apostolicae potestatis Nostrae plenitudine haec statuimus, quae sequuntur, atque iubemus. Ab archidioecesi Sancti Pauli in Brasilia loca lege ecclesiastica in praesens circumscripta, seu paroecias iisdem definitas separamus « Nossa Senhora Aparecida » et « Nossa Senhora Refugio dos Pecadores » necnon « São Francisco de Assis » et « São José », intra fines plagae vulgo « Cupecé »; « Nossa Senhora Aparecida » et « Nossa Senhora dos Migrantes » atque « São José », intra fines plagae vulgo « Interlagos »; « Santa Cruz », intra fines partis « Perelheiros » vulgo nuncupatae ; « Nossa Senhora Aparecida » et « Santa Rita de Cássia » atque « Santa Teresinha » necnon « São Francisco Xavier », intra fines plagae vulgo « Pedreira »; « Nossa Senhora da Imaculada Conceição do Sabará » et « Santa Gertrudes » necnon « Santo António de Pádua » atque « São José », intra fines plagae vulgo « Sabará »; « Nossa Senhora do Perpétuo Socorro » atque « Santa Catarina » necnon « São Bendito » et « Nossa Senhora de Fátima » atque « São João Batista », intra fines plagae vulgo « Santa Catarina »; « Nossa Senhora de Guadalupe » et « Sagrado Coraçáo de Jesus » atque « Santana » et « Santo Amaro » necnon « Santo Antonio » et « São João de Brito » atque « Verbo Divino » simul cum paroecia personali « Our Lady Help of Christians », intra fines plagae vulgo « Santo Amaro »; « Nossa Senhora da Conceição » et « São Pancracio » atque « Nossa Senhora da Esperança » ac « Nossa Senhora de Fátima » necnon « Nossa Senhora do Perpetuo Socorro » et « Santa Ana » atque « Santa Rita de Cássia », intra fines plagae vulgo « Veleiros ». Ex quibus hic enumeratis locis cognominibusque paroeciis novam dioecesim nomine Sancti Mauri condimus, iisdem circumscriptam finibus ea circumscribentibus loca atque paroecias, quam et suffraganeam Metropolitanae Ecclesiae Sancti Pauli in Brasilia constituimus et iuri ipsius Archiepiscopi Metropolitae novum loci Ordinarium subicimus, cuius dioecesanam sedem episcopalem in oppido « Santo Amaro », quod dicunt, collocari iubemus. Templum ibi exstans in honorem Sancti Mauri Deo dicatum ad dignitatem nunc evehimus, quae cathedralium est templorum, ita ut et propriis honoribus et insignibus et privilegiis gaudeat aeque ac Sancti Mauri pro tempore Episcopus, cui etiam iurd tribuuntur et onera officiaque imponuntur, quibus et ceteri ornantur aut ligantur Episcopi eiusmodi munere fungentes. Mandamus interea ut in nova dioecesi quam primum ad statutum ius Collegium Consultorum instituatur, quod Episcopo sit auxilio in dioecesanis negotiis. Ad iustam dignamque Episcopi mensam quod attinet, prospici ei debet emolumentis Curiae fideliumque stipibus necnon debita portione ei obveniente, ad normam can. 122 C.I.C., ex omnium divisione bonorum, quae hucusque ad unam archidioecesim Sancti Pauli in Brasilia pertinuerint ; quem ad modum in oneribus sustinendis creditisque solvendis ratio « ex aequo et bono » accurate servanda erit. Quae Seminarii dioecesani aedificationem tironumque formationem respiciunt, in iis praescripta sunt iuris communis sequenda, ratione habita etiam normarum a Congregatione de Institutione Catholica statutarum ; selectis vero Seminarii alumnis aut philosophicis aut theologicis disciplinis instruendis, necnon sacerdotibus in altiora studia incumbentibus, ita faveatur, ut opportune Romam mittantur ad Pontificium Collegium Pium Brasiliense. Nova Sancti Mauri dioecesi ad effectum deducta, clerus illi censeatur adscriptus Ecclesiae, in qua ecelesiasticum detinet officium ; reliqui tamen sacerdotes ac Seminarii tirones ad Ecclesiam pertineant in qua legitimum obtinuerint domicilium. De Ecclesiae nunc conditae regimine, de bonorum administratione, de dioecesano « sede vacante » Administratore eligendo, itemque de Christifidelium iuribus et oneribus deque aliis id genus, normae custodiantur canonice vigentes. Oportet porro ut quae fuerint de nova dioecesi eiusque clericis et fidelibus aut forte de bonis temporalibus documenta et acta, a Curia Sancti Pauli in Brasilia ad Sancti Mauri quam primum transmittantur. Haec omnia hisce Litteris Nostris statuta Venerabilis quem diximus Frater Carolus Furno ad exsecutionem adducenda curet, eiusve in locum, si e sede is absit, eeclesiasticus alius in Brasilia Sanctae Sedis negotiorum procurator, facultate eis facta ad id quemlibet subdelegandi virum in dignitate ecclesiastica constitutum, onere effectori addito curandi ut certa veraque exsecutionis documentorum exempla ad Congregationem pro Episcopis transmittantur. Apostolicas has Litteras volumus nunc et in posterum ratas esse, contrariis minime obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo quinto mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo nono, Pontificatus Nostri undecimo. 

AUGUSTINUS card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXI (1989), n. 9, pp. 1012-1014

 

© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 

top