 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SANCTI MICHAËLIS PAULINENSIS*
IN BRASILIA NOVA CONDITUR DIOECESIS SANCTI MICHAËLIS
PAULINENSIS
Constat Metropolitanam Ecclesiam Sancti Pauli in
Brasilia, praesertim post alterum fere omnium gentium bellum, augescente in dies
fidelium numero tum ob incolarum copiam tum ob multitudinem migrantium undique
ad eam confluentium, religiosa atque civilia incrementa magna cepisse. Qua re
motus Venerabilis Frater Noster Evaristus S.R.E. Cardinalis Arns, Archiepiscopus
Metropolita Sancti Pauli in Brasilia, unanimi suorum Episcoporum Auxiliarium
consensu, idibus Maiis anno millesimo nongentesimo septuagesimo octavo, ab hac
Apostolica Sede providenter petivit ut unaquaeque Regio Episcopalis, in quas
memoratae archidioecesis territorium dividitur, ad gradum ac dignitatem
dioecesis eveheretur. Nos igitur, tam magni momenti re mature perpensa et
a quibusdam peritis viris omni diligentia considerata, Conferentia Episcoporum
Brasiliae audita, favente quoque eiusdem Praesulis postulationi Venerabili
Fratre Carolo Furno, Archiepiscopo titulo Abaritano et in Brasilia Apostolico
Nuntio, de consilio Venerabilium Fratrum Nostrorum S.R.E. Cardinalium, qui
Congregationis pro Episcopis negotia gerunt, ad dignitatem et gradum dioecesis
Regionem Episcopalem, vernaculo sermone « São Miguel Paulista » nuncupatam,
censuimus esse attollendam. Quapropter, consensu suppleto eorum, quorum
interest, vel qui sua interesse putant, de plenitudine Apostolicae Nostrae
potestatis, quae sequuntur decernimus. Ab archidioecesi Sancti Pauli in Brasilia
integrum distrahimus territorium, prout in praesens a lege ecclesiastica
circumscribitur, paroeciarum exstantium intra fines plagae vulgo nuncupatae «
Artur Alvim »: Cristo Ressuscitado, Nossa Senhora Aparecida, Santa Luzia, Santa
Teresa, Santo António et Santo Antonio ; intra fines plagae vulgo « Cangaiba »:
Bom Jesus, Nossa Senhora de Fátima et São João Batista, Nossa Senhora da Penha,
Nossa Senhora de Montevirgem et São Luiz Gonzaga, Santo António, Santo Onofre et
Santo Estêvão Mártir ; intra fines plagae vulgo « Cidade Líder »: Nossa Senhora
da Paz, Cristo Redentor, São Francisco de Assis dos Pequeninos et Siio Josē ;
intra fines plagae vulgo cc Ermelino Matarazzo »: Nossa Senhora Aparecida, São
Francisco de Assis et São Pedro ; intra fines sectoris vulgo nuncupati «
Guaianazes »: São Benedito, Sagrado Coração de Jesus, Sagrada Família, São José
Operário et Senhor Cristo ; intra fines plagae vulgo « Itaím Paulista »: Santa
Rosa de Lima, São João Batista, Bom Jesus das Oliveiras, Jesus de Nazaré, São
José Operário, São José et São Marcos ; intra fines plagae vulgo « Itaquera »:
Nossa Senhora das Gragas, Nossa Senhora do Carmo et Sant'Ana; intra fines plagae
vulgo « Ponte Rasa »: Nossa Senhora Aparecida, Nossa Senhora de Fátima, Nossa
Senhora Aparecida, Sagrada Família, Santo António et São Judas Tadeu ; intra
fines plagae vulgo « São Miguel »: Nossa Senhora de Fátima, Sant'Ana, Santa
Luzia et São Miguel Arcanjo; intra fines plagae vulgo « Vila Esperança »: Jesus
Adolescente, Nossa Senhora da Esperança, Nossa Senhora do Belo Ramo, São
Francisco de Assis, Santo António, São João Evangelista et São Pedro Apostolo ;
praeterea separamus partem territorii paroeciae vulgo « São João Batista do
Jardim Colonial », in qua exstat Domus Exercitiorum Spiritualium, apud sinistram
ripam fluminis « Aricanduva », hactenus Regioni Episcopali vulgo « Belém »
adscriptam ; atque ex ita distractis territoriis novam condimus dioecesim Sancti
Micha,Wis Paulinensis appellandam, quae iisdem limitabitur finibus, quibus
praedictae paroeciae et memorata portio territorii paroeciae vulgo « São João
Batista do Jardim Colonial » hucusque terminantur. Huius novae dioecesis
episcopalem sedem in vico vulgo « São Miguel Paulista » statuimus ibique exstans
templum, Deo dicatum in honorem Beatae Mariae Virginis « a Penha », ad gradum
et dignitatem Cathedralis Ecclesiae evehimus cuique insignia et privilegia et
honores tribuimus, quae ceterarum Cathedralium Ecclesiarum sunt. Praeterea
dioecesim Sancti Michaëlis Paulinensis suffraganeam facimus metropolitanae Sedis
Sancti Pauli in Brasilia eiusque pro tempore Episcopum metropolitico iuri
Archiepiscopi Sancti Pauli in Brasilia subicimus, iisdem iuribus, privilegiis,
honoribus insignitum atque oneribus obligationibusque adstrictum, quae sunt
propria Episcoporum residentium, mandantes quoque ut quam primum ibi Collegium
Consultorum constituatur qui Episcopo valido sint auxilio. Quod vero attinet ad
congruam sustentationem Praesulis huiusce dioecesis, eam efficient Curiae
emolumenta, fidelium oblationes et portio ei obveniens e divisione, ad normam
can. 122 C.I.C. facienda, omnium scilicet bonorum, mobilium et immobilium, in
beneficium Christifidelium totius territorii archidioecesis Sancti Pauli in
Brasilia datorum, necnon onerum et debitorum, quae eidem Ecclesiae hucusque
pertinuerunt, accurate omnibus in rebus servata ratione « ex aequo et bono ».
In iis autem quae respiciunt ad seminarii dioecesani aedificationem atque ad
sacrorum alumnorum institutionem, praescripta iuris communis serventur, ratione
sane habita normarum a Congregatione pro Institutione Catholica editarum.
Provideatur insuper ut quidam seminarii alumni, philosophicis ac theologicis
disciplinis imbuendi necnon sacerdotes quibus altiora studia complenda fuerint,
Romam ad Pontificium Collegium Pium Brasiliense mittantur. Quod quidem attinet
ad novae dioecesis regimen, administrationem bonorum, dioecesani Administratoris
« sede vacante » electionem, fidelium iura et onera aliaque id genus, ad
amussim serventur quae sacri canones praescribunt. Atque simul ac dioecesis
erectio ad effectum deducta fuerit, sacerdotes illi adscripti censeantur
Ecclesiae in cuius territorio ecclesiasticum officium detinent ; ceteri vero
sacerdotes, clerici seminariique tirones incardinati maneant vel incardinentur
Ecclesiae in cuius territorio legitimum habent domicilium. Acta et documenta
quae respiciunt ad noviter erectam dioecesim eiusque fideles et bona temporalia,
a Curia Sancti Pauli in Brasilia ad Curiam Sancti Michaëlis Paulinensis
transmittantur, in condendo tabulario servanda. Haec, quae praescripsimus,
perficienda committimus Venerabili Fratri Carolo Furno, quem diximus, vel,
absente eo, illi, qui negotia curat Apostolicae Sedis in Brasilia, eisdem
tribuentes necessarias et opportunas facultates quemlibet alium delegandi virum,
ad effectum de quo agitur, modo is sit in ecclesiastica dignitate constitutus,
onere imposito ad Congregationem pro Episcopis sincerum actus ad effectum
adductae exsecutionis exemplar mittendi. Has denique Litteras firmas esse nunc
et in posterum volumus, contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto decimo mensis Martii, anno Domini
millesimo nongentesimo undenonagesimo, Pontificatus Nostri undecimo.
|
AUGUSTINUS card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
BERNARDINUS card. GANTIN Congr. pro Episcopis Praef. |
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXI (1989), n. 9, pp. 1014-1017
© Copyright 1989
- Libreria Editrice Vaticana
|