 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
TAMBACUNDANA*
IN BRASILIA LUCIANIENSIS DIOECESIS CONSTITUITUR
Permagno cum gaudio catholicum nomen conspicimus inter afras gentes prosperari
latiusque proferri. Quae quidem res ad id Nos omnino inducit ut novis
felicioribusque condicionibus instituta aptemus ecclesiastica. Quandoquidem
igitur communitas Tambacundana, sollertem propter missionariorum industriam,
haud exigue adolevit, statuimus eandem, unde inibi evangelica praecepta
corroborentur, ad maiorem gradum evehere. Idcirco idem sentientes ac Venerabiles
Fratres Nostri S.R.E. Cardinales Congregationi pro Gentium Evangelizatione
praepositi, cum in eandem sententiam a Venerabili Fratre Paulo Puente,
Archiepiscopo titulo Macrensi in Mauritania, eatur consensu quoque expostulato
eorum quorum interest, Apostolicae Nostrae potestatis usi plenitudine,
Praefecturam Apostolicam Tambacundanam attollimus ad dioecesis gradum et
dignitatem. Decernimus subinde ut servet ipsa eosdem fines atque antea. Quam
quidem, iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione obnoxiam,
suffraganeam reddimus metropolitanae sedi Dakarensi, eiusdemque item episcopale
domicilium in urbe locamus quae Tambacunda vocatur atque sacram aedem Sanctae
Mariae Reginae Universi dicatam, ibidem sitam, ad dignitatem ecclesiae
cathedralis evehimus. Spectatis praeterea locorum temporumque condicionibus, pro
canonicorum capitulo consultores dioecesani ut eligantur et adhibeantur sinimus.
Cetera denique omnia ad iuris communis normas fiant. Contrariis rebus minime
obsistentibus. Erga tandem communitatem hanc ecclesialem paternam Nostram
dilectionem ostendentes, speramus fore ut ipsa, quae a tenuis initiis sumpserit
exordium, progrediente tempore, in christianis virtutibus confirmetur magnaque
acquirat incrementa.
Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo decimo mensis Aprilis, anno Domini
millesimo nongentesimo octogesimo nono, Pontificatus Nostri undeCimo.
|
AUGUSTINUS card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. LXXXI (1989), n. 12, pp. 1281-1282
© Copyright 1989
- Libreria Editrice Vaticana
|