 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
TLALNEPANTLANA*
QUIBUSDAM LOCIS AB ECCLESIASTICA PROVINCIA MEXICANA
DISTRACTIS PROVINCIA TLALNEPANTLANA CONDITUR COGNOMINISQUE EI DIOECESIS AD
METROPOLITANAM DIGNITATEM EVEHITUR
Quoniam, ut plane constat, Ecclesiastica Provincia Mexicana civium
multitudine abundat numeroque dioecesium, preces idcirco ad novam Provinciam
illic instituendam, quas memoratae Provinciae Mexicanae sacri Praesules audita
Conferentia Episcopali nuper ad Sanctam Sedem admoverunt, audiendas esse
censemus. Hac ipsa de causa, idem sentiente Venerabili Fratre Hieronymo
Prigione, Archiepiscopo titulo Lauriacensi et in Mexicana Natione Delegato
Apostolico, Nos, consensu eorum suppleto, quorum aut interest aut interesse
existimatur, ex sententia Venerabilium Fratrum Nostrorum S.R.E. Cardinalium
sacrorumque aliorum Praesulum Congregationis pro Episcopis negotia procurantium,
quam ratam facimus, exque Apostolica potestate Nostra per has Litteras hic ea
decernimus, quae sequuntur, atque iubemus. Metropolitano Ecclesiae Mexicanae
iuri dioecesim Tlalnepantlanam subtrahimus, quam ipsam ad dignitatem
archidioecesis Metropolitanae attollimus, omnia ei privilegia tribuentes ac
iura, quae ad eiusmodi Ecclesiarum ordinem pertinent ; novamque Provinciam
Ecclesiasticam Tlalnepantlanam appellandam ibi condimus, quae nempe ex
Metropolitana archidioecesi Tlalnepantlana et sibi suffraganeis constabit
dioecesibus Cuautitlanensi, Texcocensi, Netzahualcoyotlensi, singulis
metropolitico Ecclesiae Mexicanae iuri iam non subiectis. Novae ipsius
Metropolitanae Ecclesiae Tlalnepantlanae sacrorum Antistitem pro tempore
Venerabilem Fratrem Emmanuelem Pérez-Gil Gonzalez archiepiscopali necnon
metropolitano insignimus honore, iuribus quidem ac privilegiis cumulatum, sed et
officiis oneribusque adstrictum ceterorum Metropolitarum propriis. Quae hic
statuimus, ea omnia ad effectum adducat Venerabilis quem diximus Frater
Hieronymus Prigione, cui etiam facultatem facimus id delegandi ad alium virum in
ecclesiastica dignitate constitutum, effectori onere tamen addito curandi ut
certum verumque actae exsecutionis litterarum exemplum Congregationi pro
Episcopis prompte mittatur. Denique Apostolicas has Litteras et nunc et in
posterum ratas esse volumus, contrariis rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo decimo mensis Iunii, anno Domini
millesimo nongentesimo octogesimo nono, Pontificatus Nostri undecimo.
|
AUGUSTINUS card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
BENARDINUS card. GANTIN Congr. pro Episcopis Praef. |
Antonius Macculi,
Protonot. Apost. s.n.
Raphaël Varca, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. LXXXI (1989), n. 10, pp. 1085-1086
© Copyright 1989
- Libreria Editrice Vaticana
|