The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

MITUENSIS*

PRAEFECTURA APOSTOLICA MITUENSIS, IN COLUMBIE FINIBUS,
AD DIGNITATEM EVEHITUR VICARIATUS APOSTOLICI, QUI
DEINCEPS MITUENSIS-PORTUS INIRIDENSIS APPELLABITUR

 

Laetantes cernimus Columbianas inter gentes catholicam fidem latius proferri altiusque insidi. Cum igitur animadvertissemus Praefecturam Apostolicam Mituensem Instituti Yarumalensis pro Missionibus ad Exteras Gentes sollertem propter industriam feliciter prosperari, excusso esploratoque consilio existimavimus communitatem illam ecclesialem ad gradum dignitatemque Vicariatus Apostolici provehendam, magnam quidem spem habentes agrum illum dominicum posthac fore ut ditiore segete vestiatur. Itaque de consilio Venerabilium Fratrum Nostrorum S.R.E. Cardinalium Congregationis pro Gentium Evangelizatione negotiis praepositorum, Apostolicae Nostrae auctoritatis usi plenitudine, Praefecturam Apostolicam Mituensem, iisdem finibus servatis, ad statum attollimus Vicariatus Apostolici, qui subinde Mituensis-Portus Iniridensis appellabitur, additis insuper iuribus officiisque quae ius canonicum id genus tribuit his sedibus. Quibusvis rebus minime obsistentibus. Ceterum satis sumus gnari inibi quibus difficultatibus quibusque laboribus afficiantur homines. At, adiuvante Domino, opem laudabilem ac perutilem Instituti Yarumalensis pro Missionibus ad Exteras gentes ferentibus sodalibus, magna sane tenemur fiducia fideles novi Vicariatus Apostolici Mituensis-Portus Iniridensis in humana christianaque iuxta provincia haud mediocrem progressum consecuturos.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undevicesimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo nono, Pontificatus Nostri undecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Franciscus Cascone, Protonot. Apost. s.n. 
RaphaŽl Varca, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXXI (1989), n. 10, pp. 1084-1085

 

© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 

top