 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
UYOËNSIS*
A DIOECESI CALABARENSI QUIBUSDAM DISTRACTIS LOCIS NOVA
CONDITUR DIOECESIS UYOËNSIS NOMINE
APPELLANDA
Studio postulatoque perpenso, quod ad novam
respicit dioecesim intra fines civilis provinciae vulgo « Akwa Ibom » in Nigeria
constituendam, Nos, in hoc maxime studentes ut « populi Dei saluti quam
perfectissime fieri potest ministretur » (CD, 22), de sententia Venerabilium
Fratrum Nostrorum S.R.E. Cardinalium negotia Congregationis pro Gentium
Evangelizatione procurantium, quam sententiam nuper ad Nos relatam ratam
facimus, deque plenitudine potestatis Nostrae Apostolicae, ipsis in idem
consentientibus quorum interest, haec per has Litteras statuimus, quae
sequuntur, atque iubemus. Memoratae civilis provinciae « Akwa Ibom » portionem
ab Ecclesia Calabarensi separamus novamque dioecesim Uyoënsem, eandemque et
fiumine « Cross River » ipsaque dioecesi Calabarensi ad orientem, et finibus
dioecesis Umuahiaënsis ad septemtrionem, et confinio dioecesis de Ikot Ekpene ad
occidentis regionem, et mari « Bight of Bonny » necnon dioecesis Portus
Harcurtensis terminis ad meridiem definitam, condimus et Metropolitanae
Ecclesiae Onitshaënsi suffraganeam subicimus, statuentes ut nova sedis et
cathedra episcopalis in urbe « Uyo » ad templum Christi Regis collocetur. Quae
omnia hic iubentes decrevimus ad effectum adducat Venerabilis Frater Paulus
Tabet, Apostolicus in Nigeria Pro-Nuntius vel ecclesiasticus vir ad id quem ipse
delegaverit, necessariis factis facultatibus ; ipsi addito effectori onere ut
certum verumque actae exsecutionis litterarum exemplum ad Congregationem pro
Gentium Evangelizatione iusta cum diligentia transmittatur. Apostolicas denique
has Litteras ratas nunc et in posterum esse volumus, contrariis quibuslibet
rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quarto mensis Iulii,
anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo nono, Pontificatus Nostri
undecimo.
|
AUGUSTINUS card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost. s.n.
Franciscus Cascone, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. LXXXI (1989), n. 11, pp. 1186-1187
© Copyright 1989
- Libreria Editrice Vaticana
|