The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

LIBANA-HONDANA*

QUIBUSDAM DISTRACTIS TERRITORIIS AB ARCHIDIOECESI
IBAGUENSI NOVA DIOECESIS LIBANA-HONDANA CONDITUR

 

Ita iam hosce fere nonaginta superiores per annos ecclesialis communitas Ibaguensis in Columbia crevit in immensum floruitque omnibus suis partibus ac structurarum rationibus ut ab uno difficulter in praesens aegreque gubernari possit pastore et sacrorum Antistite. Hanc nuper ipsam ob causam Venerabilis Frater Iosephus Ioachimus Flórez Hernández a Sede petivit Apostolica eique magnis simul argumentis persuasit ut deductis sua a dicione locis nova prope constitueretur sui iuris dioecesis. Audita igitur Conferentia Episcopali Columbiae sententiaque recepta Apostolici in Columbiana Republica Nuntii, Venerabilis Fratris Angeli Acerbi, Archiepiscopi titulo Zellensis, consiliis praeterea probatis Venerabilis Fratris Nostri S.R.E. Cardinalis Praefecti Congregationis pro Episcopis, quae sequuntur singula auctoritate apostolica Nostra statuimus fierique iubemus de supra memorati Fratris Iosephi Ioachimi Flórez Hernández archidioecesi Ibaguensi. Ab illa nempe integros fines separamus municipiorum vulgo nuncupatorum : Ambalema, Armero-Guaybal, Casablanca, Falan, Fresno, Herveo, Honda, Lérida, Libano, Mariquita, Murillo, Villahermosa quibus simul sumptis civilibus e locis novam excitamus dioecesim Libanam-Hondanam posterum nuncupandam in tempus iisdem nempe regionis finibus quibus antehac commemorata municipia terminabantur circumscriptam. Huius novae communitatis sedem in civitate Libano civiliter vocata collocamus ubi templum paroeciale Deo ad honorem Beatissimae Mariae Virginis sub titulo praeclaro « Nuestra Señora del Carmen de Libano » dedicatum ad gradum provehimus dignitatemque Ecclesiae Cathedralis, cui proinde insignia cuncta privilegia et honores tribuimus quibus reliquae in orbe catholico cathedrales perfruuntur aedes. Cum vero eiusdem intra dioecesis novae fines altera pariter urbs Honda nomine tum incolarum emineat frequentia tum industriarum fabrilium prosperitate, hominum propterea inibi degentium Nos saluti maiori studentes commoditatique pastorali aequabiliter templum paroeciale illic Deo ad honorem Beatissimae Mariae Virginis sacratum claro etiam sub titulo « Nuestra Señora del Rosario de Honda » ad condicionem et honorem Ecclesiae Concathedralis evehimus additis una iuribus et praerogativis templorum eiusdem ordinis propriis. Libanae-Hondanae dioecesis pro tempore Episcopo insignia concedimus ac privilegia, at officia nihilominus et onera imponimus quibus ceteri per orbem locorum obstringuntur Ordinarii. Eandem insuper communitatem ecclesialem suffraganeam subdimus Ecclesiae Metropolitanae Ibaguensi eiusque Antistitem iuri Archiepiscopi Ibaguensis pro tempore subicimus. Quo autem certius erectae sic dioecesi proprio in regimine adiungatur subsidium Collegium Consultorum ad iuris regulas communis quam primum institui volumus. Praesulis novae dioecesis sustentationi providebitur e Curiae emolumentis, fidelium stipibus ac portione ei obtingente secundum divisionem e norma can. 122, Codicis Iuris Canonici perficiendam bonorum quae hucusque ad mensam episcopalem Ibaguensem pertinuerunt. Ad seminarii dioecesani erectionem necnon sacrorum alumnorum institutionem quod attinet, servabuntur iuris communis praescripta, ante oculos normis habitis a Congregatione pro Institutione Catholica promulgatis. Selecti seminarii alumni, philosophicis funditus et theologicis erudiendi disciplinis, tum sacerdotes etiam altiora ad studia persequenda, Romam in Pontificium Collegium Pium Latinum Americanum mittentur. De regimine novae dioecesis et bonorum administratione, de electione dioecesani Administratoris sede vacante, de ipsorum fidelium iuribus et oneribus aliisque id genus rebus quae praestituunt canones sacri examussim servabuntur. Simul vero ac huius Libanae-Hondanae dioecesis constitutio ad effectum erit deducta, presbyteri Ecclesiae illi censeantur adscripti in cuius finibus ecclesiasticum detinent officium ; reliqui autem sacerdotes seminariique tirones incardinati illi Ecclesiae manebunt vel primum incardinabuntur cuius in loco legitimum habebunt domicilium. Acta porro et documenta quae erectam ita dioecesim eiusque ministros sacros necnon fideles ipsos ac forte bona temporalia tangunt, e Curia Ibaguensi ad Libanae-Hondanae officia curialia quam maturissime transmittentur. Ad haec perficienda Apostolicum in Columbia Nuntium destinamus vel ipso absente negotiorum Sanctae Sedis in Columbia ministrum, factis necessariis facultatibus, etiam subdelegandi, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, officio simul addito ad Congregationem pro Episcopis, germanum exemplum actus illius peractae exsecutionis perferendi. Has Litteras, perinde atque in praesentia, ratae in postera esse iubemus tempora, contrariis quibusvis rebus haudquaquam obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die octavo mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo undenonagesimo, Pontificatus Nostri undecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

BERNARDINUS card. GANTIN
 Congr. pro Episcopis Praef.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. s.n. 
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXXI (1989), n. 11, pp. 1188-1190

 

© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 

top