Quo aptius prospiceretur spirituali saluti atque regimini Christifidelium in
Republica Indonesiana degentium, nuper Venerabiles Fratres Nostri S.R.E.
Cardinales atque Venerabiles Fratres Episcopi Congregationi pro Gentium
Evangelizatione praepositi, auditis quorum interest votis, novam ecclesiasticam
provinciam Kupangensem nomine in eadem Natione censuerunt esse constituendam.
Nos igitur, Qui Patris et Pastoris universae Ecclesiae fungentes munere ea omnia
libentes confirmamus, quae in populi Christiani cedunt bonum, accepta eiusdem
Congregationis sententia simulque rata habita, Apostolica Nostra potestate usi,
hisce Litteris sub plumbo datis haec statuimus atque iubemus. Novam provinciam
ecclesiasticam in Indonesia condimus Kupangensem nomine, quae coalescet
Ecclesiis Kupangensi et Atambuensi, adiunctis quidem insulis Alor et Pantar,
necnon Ecclesia Veetebulaënsi, detracta Sumbawa insula ac dioecesi Denpasarensi
adnexa; quarum vero Ecclesiarum prima erit metropolitana eodem servato
Kupangensi nomine cum omnibus iuribus talium Sedium propriis, ceterae autem
Ecclesiae Atambuensis et Veetebulaënsis, hucusque subiectae metropolitanae
Endehenae Sedi, erunt suffraganeae, ad normam iuris. Has insuper Litteras
Venerabilis Frater Franciscus Canalini, Archiepiscopus titulo Valariensis atque
in Indonesia Apostolicus Pro-Nuntius, curabit exsequendas, vel ab eo delegatus
sacerdos in ecclesiastica dignitate constitutus, necessariis factis
facultatibus. Re ad effectum adducta, negotii peracti documenta exarentur
sincerisque exemplis ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione rite
mittantur. Hanc denique Apostolicam Nostram Constitutionem nunc et in posterum
ratam esse volumus, contrariis quibusvis rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio et vicesimo mensis Octobris, anno
Domini millesimo nongentesimo octogesimo nono, Pontificatus Nostri duodecimo.
|
AUGUSTINUS card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis
|
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef |
Angelus Lanzoni,
Protonot. Apost.
Antonius Macculi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXII (1990), n. 2, pp. 121-122
© Copyright 1989
- Libreria Editrice Vaticana