Diligenter iamdiu ita conspicamur in Episcopatu Fratres Nostros unaque cum
illis complures Ecclesiae ministros per dissitas insulas Caraibicas
evangelizationis opus complentes atque ecclesiastica pariter instituta passim
confirmantes ut maiorem usque communitatum earundem florem iam liceat nunc
prospici certaque praevideri cum laetitia futurum. Id quod apud gregem dilectum
Pontipolitanum-Regalitanum felicissime cernimus contigisse, qui adeo scilicet
proximis hisce annis creverit sacrorum pastorum diligentia et effloruerit ut in
duabus iis civitatibus, quas una adhuc dioecesis sit complexa, totidem posse
ecclesiales sui iuris communitates exsistere videantur. Commemorata enim modo
circumscriptio simul Barbadiam finibus suis continebat simul Statum Sancti
Vincentii et Grenadiensium. Quo igitur eadem illorum gregum prosperitas citius
in tuto collocetur atque utriusque civitatis paroeciae et institutiones facilius
gubernentur, haec quae sequuntur capimus ex apostolicae auctoritatis Nostrae
plenitudine legitima consilia, audita profecto iam ante sententia Venerabilium
Fratrum Nostrorum causis praepositorum Congregationis pro Gentium
Evangelizatione necnon favore percepto Venerabilis Fratris Emmanuelis Monteiro
de Castro, Archiepiscopi titulo Beneventensis atque Apostolici in Barbadia
Pro-Nuntii in Antillisque Delegati, postquam simili observantia universos
consuluimus Episcopos totius Coetus Episcopalis Antillarum. Sic nempe iam paene
viginti annos exstantem ibi dioecesim Pontipolitanam-Regalitanam partimur ut,
altera parte Barbadiam in posterum occupante semperque Pontipolitana dicta, ex
altera nova erigatur circumscriptio riteque condatur uno posthac nomine
Regalitana nuncupanda. Subiacere vero volumus hanc dioecesim tamquam
suffraganeam Ecclesiae Metropolitanae Castriensi, illam autem Pontipolitanam ad
provinciam ecclesiasticam usque pertinere Portus Hispaniae. Porro templum
cathedrale gregis Regalitani esse iubemus aedem adhuc concathedralem Mariae
Sanctissimae in Caelum Assumptae in urbe ipsa Regalitana, vulgari quidem titulo
Kingstown, sitam. Quod tandem ad singulas administrationis et gubernationis
partes normasque attinet novam apud hanc sedem et communitatem ecclesialem,
commonemus graviter ut universa quam religiosissime canonum sacrorum praescripta
custodiantur et impleantur. Apostolicas denique hasce Litteras tam in praesentia
valere volumus tempora quam in subsequentia, contrariis quibusvis rebus
neutiquam obsistentibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo tertio mensis Octobris anno Domini
millesimo nongentesimo octogesimo nono, Pontificatus Nostri duodecimo.
|
AUGUSTINUS card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXII (1990), n. 3, pp. 221-222
© Copyright 1989
- Libreria Editrice Vaticana