The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

NOVOLAREDENSIS*

QUIBUSDAM AB ARCHIDIOECESI MONTERREYENSI ET
A DIOECESI METAMORENSI DISTRACTIS TERRITORIIS
NOVA CONSTITUITUR DIOECESIS NOVOLAREDENSIS

 

Quo facilius fructuosiusque evangelica veritas disseminetur in Reipublicae Mexicanae civilibus regionibus, lingua patria Nuevo León et Taumalipas appellatis, Adolfus Suarez Rivera, Archiepiscopus Monterreyensis, et Saba Magaña García, Episcopus Matamorensis, audita Conferentia Episcopali Mexicana, ab Apostolica Sede postulaverunt ut, e suis ecclesiasticis circumscriptionibus amplis abstractis territoriis, nova constituatur dioecesis. Nos igitur, bono consulentes animarum, audita sententia Venerabilis Fratris Hieronymi Prigione, Archiepiscopi titularis Lauriacensis et in Mexicana Republica Delegati Apostolici, consultisque Venerabilibus Fratribus Nostris S.R.E. Cardinalibus necnon Venerabilibus Fratribus Archiepiscopis negotiis gerendis Congregationis pro Episcopis praepositis, precibus concessimus. Hinc, suppleto consensu eorum quorum intererat, vel eorum qui sua interesse putabant, haec decrevimus quae sequuntur. Ab archidioecesi Monterreyensi territoria civilium municipiorum separamus, quae vocantur Anáhuac, N. L., Bustamante, N. L., Lampazos, N. L., Parás, N. L., Sabinas Hidalgo, N. L., Vallecillo, N. L., Villaldama, N. L.; a dioecesi autem Matamorensi territoria seiungimus civilium municipiorum, quae nominantur Nuevo Laredo, Tamps, Miguel Aleman, Tamps, Mier, Tamps, Guerrero, Tamps, et ex ista distractis territoriis novam condimus dioecesim Novolaredensem appellandam, iisdem circumscriptam finibus, quibus memorata municipia, simul sumpta, in praesenti terminantur. Huius dioecesis sedem in urbe collocamus sermone domestico Nuevo Laredo dieta, cuius paroeciale templum Spiritui Sancto dicatum ad gradum et dignitatem Ecclesiae cathedralis evehimus, cum ceteris eiusmodi Ecclesiis per omnia adaequatae, cuiusque Praesulem Ordinarium pro tempore cum ceteris Episcopis residentialibus aequiparamus. Novam dioecesim constituimus Ecclesiae metropolitanae Monterreyensis suffraganeam, eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Monterreyensis pro tempore subicimus. Volumus dein Collegium Consultorum institui, quod sit auxilio Praesuli, et huius dignae congruaeque sustentationi prospici Curiae emolumentis, fidelium oblationibus et portione ei obveniente ex divisione, ad normam can. 122 C.I.C. facienda, bonorum quae hucusque ad mensas episcopales (usitate Mitras appellatas) Monterreyensem et Matamorensem pertinuerunt. Quod ad seminarium statuendum et sacrorum alumnorum formationem spectat, praeter normas a Congregatione pro Institutione Catholica editas, ius commune servetur. Quidam denique alumni et sacerdotes, ii philosophicis et theologicis disciplinis imbuendi, hi in disciplinas altius incubituri, Romam mittantur ad Pontificium Collegium Mexicanum. Quantum ad reliqua, quae sacri canones praescribunt de rebus dioeceses contingentibus, iidem prorsus canones serventur. Novolaredensis dioecesis creatione ad finem adducta, sacerdotes Ecclesiae illi adscripti censeantur, in cuius territorio ecelesiasticum detinent officium ; ceteri autem sacerdotes et seminarii tirones Ecclesiae illi incardinati maneant vel incardinentur, in cuius territorio legitimum habent domicilium. Acta insuper et documenta constitutae dioecesis Curiae Monterreyensis et Matamorensis ad eandem transmittant. Haec omnia faciendi munus legamus Venerabili Fratri Hieronymo Prigione, necessariis eidem et opportunis factis facultatibus etiam subdelegandi quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis sincerum exemplar mittendi actus confectae exsecutionis. Quae denique his Litteris praescripsimus, nunc firma esse volumus et in posterum.

Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo undenonagesimo, Pontificatus Nostri duodecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXII (1990), n. 3, pp. 39-41

 

© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 

top