Quod vehementer longum per tempus Mozambicani sacrorum
Antistites exoptaverunt, ut scilicet nova circumscriptio dioecesana erigeretur
in provincia civili v.d. Manica, nunc tandem, Deo concedente, factum est.
Itaque, quo gravius et propius spirituali christianorum utilitati consuleretur,
audita favorabili sententia Venerabilium Fratrum Nostrorum S.R.E. Cardinalium
negotiis Congregationis pro Gentium Evangelizatione praepositorum, atque accepto
consilio Venerabilis Fratris Hyacinthi Berloco, Archiepiscopi titulo
Fidenatensis atque in Mozambico Delegati Apostolici, summa Nostra potestate
sequentia decernimus et iubemus. In provincia ecclesiastica Beirensi nova
dioecesis, nomine Cimoiana, conditur, complectens provinciam civilem
Manicanam, a praesenti archidioecesi Beirensi distrahendam, atque eidem
Ecclesiae Metropolitanae Beirensi suffraganea. Novae sic constitutae dioecesis
episcopalis cathedra erit in Ecclesia Deo Optimo Maximo dicata in honorem
Immaculatae Conceptionis Beatissimae Virginis Mariae, in urbe vulgo Chimoio.
Haec, quae praescripsimus, ad effectum adducat Venerabilis
Frater Hyacinthus Berloco, quem diximus, vel ab eo delegatus sacerdos,
confectaeque rei instrumenta ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione
mittat, de more signata sigilloque impressa.
Apostolicas has Litteras sive nunc sive in posterum ratas esse
volumus, contrariis nullis rebus obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die undevicesimo mensis Novembris,
anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo, Pontificatus Nostri tertio
decimo.
|
AUGUSTINUS card. CASAROLI publicis
Ecclesiae negotiis
|
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXIII (1991), n. 5, p. 382
© Copyright 1989
- Libreria Editrice Vaticana