The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

INGVAVUMENSIS*

PRAEFECTURA APOSTOLICA INGVAVUMENSIS ATTOLLITUR
AD DIGNITATEM VICARIATUS APOSTOLICI

 

Alacri profecto opera Missionariorum Sodalium Ordinis Servorum Mariae Praefectura Apostolica Ingvavumensis eo progressionis pervenisse iam nunc videtur, ut et digna merito iudicetur, quae in numerum Vicariatuum Apostolicorum referatur. Quapropter, re mature perpensa ipsaque respecta in idem consentiente mente Venerabilis Fratris Ambrosii B. De Paoli, Archiepiscopi titulo Larensis et in Republica Africae Australis Delegati Apostolici, ex sententia Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium aliorumque Venerabilium in episcopatu Fratrum negotia Congregationis pro Gentium Evangelizatione procurantium, quam hac ipsa die ad Nos relatam ratam habemus, vi et potestate Nostra Apostolica harumque Litterarum virtute Ingvavumensem quam diximus Praefecturam Apostolicam ad gradum honoremque Vicariatus Apostolici evehimus, iisdem finibus servatis, quem eidem Ordini Servorum Mariae commissum ad ecclesiasticam Provinciam Durbanianam aggregamus, in tuto positis iuribus ac privilegiis cuiusque Vicariatus Apostolici propriis. Simul fore speramus ut novus Vicariatus Apostolicus per navos quos nominavimus Missionarios prosperetur et incrementa vel maiora ibidem Christianum Nomen accipiat, ita ut omnes Ingvavumenses ad agnitionem veritatis adducantur necnon in omni bonitate et iustitia tandem ambulent (cf. CD 11). Ea denique de novo Vicariatu Apostolico hic statuta, quae lege sanximus, firma omnino et nunc et in posterum esse volumus, quibuslibet contrariis haud obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undevicesimo mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo. Pontificatus Nostri tertio decimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI 
      a publicis Ecclesiae negotiis

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXIII (1991), n. 2, p. 122

 

Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 

top