The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

NSUKKANE*

NOVA CONDITUR DIOECESIS IN NIGERIANA
NATIONE, QUAE NSUKKANA APPELLATUR

 

Catholicum nomen in Nigeriana Natione feliciter prosperare conspicimus, et sermonem Domini per laudabilem operariorum industriam pervagari et animum hominum salutari verbo affici. Quapropter ecclesiastica instituta sollerter prosperioribus condicionibus aptare contendimus, unde inibi fideles longe uberrimos fructus capiant. Itaque Venerabili Fratre Michaele Ugwu Eneja petente, Episcopo Enuguensi, idemque episcopali Conferentia Nigeriana flagitante, comprobantes proinde Nos tum consilium Venerabilium Patrum Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositorum, tum Excellentissimi ac Reverendissimi Domini Pauli Fouad Tabet, Archiepiscopi titulo Sinnensie, sententiam, qui in Nigeria Apostolici Pro-Nuntii fungitur munere, haec decernimus et iubemus, auctoritate Nostra Apostolica piene sustentati. In Civitate, quae ibi ab incolis Anambra vocatur, novam dioecesim condimus Nsukkanam videlicet cognominandam, quae hodiernum Decanatum Nsukkanum complectitur, aliter vulgari sermone Nsukka Senatorial Zone , territoria scilicet Igbo Etiti, Uzo Wwani, Isi Uzo et Igbo Eze, a dioecesi Enunguensi distrahenda. Hanc constitutam dioecesim Ecclesiae Metropolitanae Onitshanae suffraganeam facimus atque Cathedram episcopalem in templo ponimus Sanctae Teresiae a Iesu Infante, quod in urbe Nsukka situm est. Ad ea tandem quae per has Litteras iussimus Venerabilem Fratrem Paulum Fouad Tabet, quem supra memoravimus, legamus, factis videlicet facultatibus quemlibet virum subdelegandi in ecclesiastica dignitate constitutum. Ceterum in reliquis rebus ius commune servetur. Nulla re contraria obsistente.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undevicesima mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo, Pontificatus Nostri tertio decimo. 

AUGUSTINUS card. CASAROLI 
      a publicis Ecclesiae negotiis

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXIII (1991), n. 2, pp. 120-121

 

Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 

top