 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
LIBMANANAE*
NONNULLIS DISIUNCTIS TERRITORIIS AB ARCHIDIOECESI CACERENSI, PRELATURA TERRITORIALIS ERIGITUR QUAE LIBMANANA APPELLATUR
Philippinis in Insulis ob missionariorum sollertiam eorumque apostolicum opus
longinquitate temporis usque catholicum nomen increbruit, quod quidem etiamnunc
ministrorum hodiernorum propter industriam florere feliciter conspicimus.
Idcirco prosperitas haec ne quid cessationis patiatur, convenientes commodare
institutiones properamus. Quapropter cum Venerabilis Frater Leonardus Legaspi
Archiepiscopus Cacerensis, idem illius Nationis sentiente Episcoporum coetu, ab
hac Apostolica Sede efflagitaverit ut nonnulla ab eadem Sede distracta
territoria novam constituerent ecclesiasticam circumscriptionem, admotis
precibus concedendum omnino existimavimus. Itaque, suffragante Venerabile Fratre
Brusone Torpigliani Archiepiscopo titulo Mallianensi atque in Insulis
Philippinis Apostolico Nuntio, de consilio Venerabilium Fratrum Nostrorum S.R.E.
Cardinalium necnon Episcoporum qui Congregationis pro Episcopis negotiis
praesunt, potestate Nostra Apostolica, suppleto eorum quorum interest consenso
quive sua interesse arbitrantur, statuimus haec et iubemus. Talia separamus ab
archidioecesi Cacerensi territoria, quae inibi incolae vocitant Saints Philip
and James, Saint Joseph, Saint James the Apostle, Saint Peter Baptist, the Most
Holy Trinity, Saint John the Baptist, Sipocot ; Saint John the Baptist, San
Fernando ; Saint Michael the Archangel, Saint Rose of Lima, Saint Bernardine of
Siena, Saint Pascal Baylon, Saint Rita of Cascia, Saint Vincent Ferrer, Saint
Pius X, Our Lady of Antipolo, Our Lady of the Pillar, San Lorenzo Ruiz de
Manila, Saint Joseph in Milaor, ex iisque novam condimns Praelaturam
Libmananam appellandam, quae quidem iisdem terminatur finibus. Novae
communitatis episcopalem sedem in urbe ponimus quam Libmanan appellant,
sacramque ibidem aedem S. Iacobo dicatam ad gradum statumque cathedralis
ecclesiae evehimus, iuribus similiter ac privilegiis congruentibus concessis.
Praelaturam deinde hanc archidioecesi Cacerensi suffraganeam facimus eiusque
Episcopum metropolitico curi Archiepiscopi illius Sedis pro tempore subicimus.
Consultores ipsum Episcopum adiuturi quam primum eligantur. Re sacrorum
Antistitem sustinebunt novae Praelaturae Curiae emolumenta, fidelium stipes,
bonorum pars quae ex divisione ad canonis normam 122 C.I.C. facienda ad eandem
posthac transibunt. Ad sacrorum alumnorum institutionem quod spectat, iuris
communis serventur praescripta, minime Congregationis pro Institutione Catholica
neglectis praeceptis. Selecti autem seminarii alumni itemque sacerdotes ad
altiores doctrinas assequendas Romam scilicet ad Pontificium Collegium
Philippinum mittantur. Quod autem ad novae Praelaturae pertinet regimen, bonorum
ecclesiasticorum administrationem, administratoris dioecesani, sede vacante,
electionem fidelium iura horumque similia, quae sacri canones praescribunt
serventur. Simul ac novae Praelaturae constitutio ad affectum deducta erit, eo
ipso sacerdotes Ecclesiae illi censeantur adscripti in cuius territorio officium
ecclesiasticum habent, ceteri vero sacerdotes seminariique tirones et quilibet
clerici illi Sedi in cuius territorio legitimum detinent domicilium. Documenta
autem et acta quae conditam Praelaturam respiciunt, ad eiusdem Curiam mittantur
atque ibidem in tabulario serventur. Ad ea novissime explenda quae has per
Litteras Nostras iussimus, Venerabilem Fratrem Brunonem Torpigliani, in
Philippinis Insulis Apostolicum Nuntium legamus, factis nempe facultatibus
necessariis et convenientibus etiam subdelegandi quemvis virum in dignitate
ecclesiastica constitutum. Re tandem ad exitum perducta, documenta exarentur
eorumdemque sincera exempla ad Congregationem pro Episcopis sedulo mittantur.
Contrariis rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die nono mensis Decembris, anno Domini millesimo
nongentesimo undenonagesimo, Pontificatus Nostri duodecimo.
|
AUGUSTINUS card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXII (1990), n. 6, pp. 537-539
© Copyright 1989
- Libreria Editrice Vaticana
|