FINES ARCHIDIOECESIS CAPITIS HAITIANI ATQUE DIOECESIS
HINCHENSIS COMMUTANTUR NONNULLISQUE LOCIS DE UTRAQUE
DETRACTIS NOVA CONDITUR
ECCLESIA CASTELLI LIBERTATIS
Quandoquidem ubique terrarum quantum fieri potest oportet Ecclesiis
particularibus ita prospiciatur, « ut Episcopi munera sua pastoralia in iisdem
efficaciter explere valeant » (CD, 22), audiendae nunc Nobis videntur preces
Archiepiscopi Capitis Haitiani et Episcopi Hinchensis, qui, collatis consiliis
cum Conferentia Episcopali Haitiana atque rem comprobante assensu suo Venerabili
Fratre Paulo Romeo, Archiepiscopo titulo Vulturiensi illaque in Republica eo
ubique tempore Apostolico Nuntio, a Sancta hac Sede poposcerunt, ut nova illic
dioecesis conderetur nonnullis ex locis adhuc ad memoratas duas Ecclesias
pertinentibus. Quare de consilio Congregationis pro Episcopis, quod ratum
habemus, deque potestate Nostra Apostolica per has Litteras haec, quae
sequuntur, decernimus atque iubemus, eo intendentes ut inter gentes Reipublicae
Haitianae bonum Christifidelium debite procuretur. Ab archidioecesi Capitis
Haitiani seiungimus civilem regionem, cuius vulgare nomen est Département du
Nord-Est; ab Hinchensi autem dioecesi circumscriptiones paroeciales vulgo
appellatas Mombin-Crochu atque Bois Laurence. Quibus locis tribus
distractis simulque sumptis novam Ecclesiam particularem condimus nomine
Castelli Libertatis, iisdem definitam finibus hactenus trium quae diximus
locorum propriis. Unoque tempore loca paroeciarum « Pignon » et « La Victoire »
ab Hinchensi dioecesi disiungimus et archidioecesi Capitis Haitiani adicimus;
loca autem paroeciarum « Saut-d'Eau », « Mirebalais », « Boucan-Carré », « Las
Cahobas », « Savanette » et « Belladère » ab archidioecesi Portus Principis
separata dioecesi Hinchensi addimus. Statuimus ut dioecesis Castelli Libertatis
nunc conditae sedes in urbe collocetur, cui nomen vulgo « Fort-Liberté », cuius
paroeciale templum Deo in honorem S. Ioseph B.M.V. Sponsi dicatum ad Ecclesiae
Cathedralis gradum evehimus omnibusque augemus insignibus privilegiis honoribus,
quae ad reliqua eiusmodi ordinis templa pertinent. Quoniamque novam dioecesim
suffraganeam archidioecesi Capitis Haitiani facimus, simul eius pro tempore
Ordinarium loci honoribus insignibus privilegiis iuribus quidem auctum, sed
oneribus etiam et officiis cuiusque Episcopi residentialis propriis adstrictum,
metropolitico iuri Praesulis Capitis Haitiani pro tempore subicimus. Utque
praesens auxilium Pastori novae dioecesis feratur in pastorali munere exercendo,
iubemus Collegium Consultorum illic quam primum constitui ad normam iuris.
Congrue Praesul Castelli Libertatis sustentetur tum Curiae emolumentis ac
Fidelium stipibus, tum iusta ex can. 122 CIC bonorum parte, in quibus « Mitras »
quae vulgo dicuntur consistunt, et ab Ecclesia Capitis Haitiani et ab Hinchensi
dioecesi ad novam mensam episcopalem iam nunc deferenda. In iis deinde, quae
Seminarii dioecesani aedificationem respiciunt sacrorumque alumnorum
institutionem aut formationem, praescripta iuris communis serventur necnon
normae retineantur ipsae a Congregatione de Institutione Catholica propositae.
Opera etiam detur, ut selecti tirones philosophicis et theologicis disciplinis
probe instruendi, sicut sacerdotes quibus altiora fuerint studia complenda, ad
Pontificium Collegium Pium Latinum Americanum in Urbe situm mittantur. Ibi
quoque de dioecesis regimine, de bonorum ecclesiasticorum gestione, de
dioecesano Administratore sede vacante eligendo, de oneribus iuribusque
Christifidelium, deque aliis talibus, vigentibus standum est canonicis normis.
Constitutione novae dioecesis illic ad effectum adducta, sacerdotes adscripti
censeantur Ecclesiae, intra cuius fines ecclesiasticum habent officium ; in
cuius autem Ecclesiae finibus ceteri clerici et Seminarii tirones legitimum
domicilium habent, Ecclesiae addicantur illi. Omnia denique actorum scripta
documenta, quae aut ad novam dioecesim eiusve clerum et Fideles, aut ad bona
temporalia pertinent, a Curiis Capitis Haitiani et Hinchensi rite ad Curiam
Castelli Libertatis transmittantur, ut in condendo archivio reposita
custodiantur. Quae hic statuta iubemus, ea exsequatur Venerabilis Frater
Iosephus Leanza, Archiepiscopus titulo Lilybaetanus et Apostolicus nunc Nuntius
in Republica Haitiana, quem ad id deputamus, facta etiam facultate id ipsum
delegandi alii viro in ecclesiastica dignitate constituto, onere tamen addito
curandi certum verumque de acta re litterarum exemplum Congregationi pro
Episcopis cito mittendum. Quas Apostolicas Litteras Nostras ratas esse nunc et
in posterum volumus, contrariis haud obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die uno et tricesimo mensis Ianuarii, anno
Domini millesimo nongentesimo nonagesimo primo, Pontificatus Nostri decimo
tertio.
|
ANGELUS SODANO, archiep.
Prosecretarius Status |
BERNARDINUS card. GANTIN Congr. pro Episcopis Praef.
|
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Franciscus Cascone, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. LXXXIII (1991), n. 6, pp. 452-454
© Copyright 1990
- Libreria Editrice Vaticana