|
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
CARACENSIS GRECORUM MELKITARUM
CATHOLICORUM*
APOSTOLICUS EXARCHATUS PRO CHRISTIFIDELIBUS RITUS
BYZANTINI GRAECIS MELKITIS IN VENETIOLA DEGENTIBUS CONSTITUITUR
Quo longius quidem a proprii ritus incunabulis sedibusque pristinis,
quascumque id evenit ob causas, avocantur Christifideles peculiaribus quibusdam
Catholicis addicti et inscripti Ecclesiis, eo maius sane opus Matri Ecclesiae
impendet et gravius Petri Successori ipsi officium, ut spiritalibus eorum
necessitatibus et pastorali curationi prospiciatur certis interdum captis
consiliis, quibus praesertim Concilii Vaticani Secundi voluntas iisdem de
communitatibus impleatur ac singulorum locorum adiuncta diligenter respiciantur.
Cum igitur Venerabilis Frater, Beatitudo Sua Maximus V Hakim una nimirum sua cum
Synodo intellexisset quae essent quantaeque pastorales Christifidelium
necessitates ritus byzantini Graecorum Melkitarum in Venetiolae natione, non
optima sine solidissimaque quidem ratione petiverunt ab hac Sede Apostolica ut
pro commemoratis fidelibus ea ipsa in civitate propria excitaretur ecclesialis
circumscriptio unde efficacius multo possent et proprius adiuvari ac sustentari
iidem Catholici suo in ritu maiorumque in Ecclesiae suae usu. Quod porro
propositum quandoquidem Nobis usquequaque probabile videtur ac singulariter
prorsus eorundem fidelium uni efficacique regimini profuturum, prompta voluntate
Suae Beatitudini adsentimur Nostraque potestate omnem in Ecclesiam utimur ut
Apostolicum constituamus Exarchatum pro Christifidelibus ritus byzantini Graecis
Melkitis in Venetiola degentibus secundum iuris orientalis praescripta. Iubemus
deinde Exarchatus huius sedem in urbe Caracensi collocari cunctasque ad amussim
servari in posterum iuris normas talem ad dicionem ecclesiasticam quoquo modo
pertinentes. Sperantes Nos tandem vehementer fidentesque mox laetificos hic
exceptum iri nuntios de novae huius communitatis ecclesialis solida
constitutione, sapienti gubernatione, continua progressione, volumus has Nostras
Litteras Apostolicas tam nunc plenam suam habere auctoritatem quam postilla,
contrariis quibusvis rebus aut causis minime profecto obsistentibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die undevicesimo mensis Februarii anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo, Pontificatus Nostri duodecimo.
|
AUGUSTINUS card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
SIMON card. LOURDUSAMY Congr.
pro Eccl. Orient. Praef.
|
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXII (1990), n. 7, pp. 644-645
© Copyright 1990
- Libreria Editrice Vaticana
|