 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
NDALATANDENSIS*
IN ANGOLAE FINIBUS NOVA ERIGITUR DIOECESIS NDALATANDENSIS
COGNOMINANDA
Peculiari quidem cura animique pariter affectione Afras gentes
prosequimur, quae etsi quibusdam premuntur difficultatibus, annituntur tamen
commodiorem ad condicionem accedere et quoad humanas res religiosasque
floridiorem statum. Cum igitur felicem hunc progressum evenire conspicimus in
Angolana quoque natione, aptare properamus ecclesiastica instituta hodierno
cursui rerum. Itaque consentientibus Congregationi pro Gentium Evangelizatione
Patribus praepositis, suffragante quoque Venerabili Fratre Fortunato Baldelli,
Archiepiscopo titulo Mevaniensi et in Angola Apostolico Delegato, haec iubemus
et decernimus. Agrum divulsum quendam ab archidioecesi Luandensi eundemque totam
provinciam civilem Cuanzensem scilicet Septentrionalem complectentem volumus
deinceps novam dioecesim constituere Ndalatandensem appellandam. Eandem
porro suffraganeam reddimus Ecclesiae Metropolitanae Luandensi. Episcopalis
cathedra in templo locetur Deo in honorem Sancti Ioannis Baptistae, Praecursoris
Domini, dicato, quod in urbe vulgari loquela Ndalatando vocitata invenitur. Haec
omnia explenda ceteraque ad iuris normas Venerabili Fratri Apostolico Delegato
quem memoravimus committimus, factis etiam subdelegandi facultatibus quempiam in
ecclesiastica dignitate constitutum. Contrariis rebus minime obsistentibus.
Magnopere tandem avemus modo enata communitas, viribus omnium coniunctis, ut
quam primum adoleseat et uberrimos virtutis pietatisque fructus, opitulante ipso
Domino, usquequaque fundat.
Datum Romae, apud S. Petrum, die sexta et vicesima mensis
Martii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo, Pontificatus Nostri
duodecimo.
|
AUGUSTINUS card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXII (1990), n. 8, pp. 753-754
© Copyright 1990
- Libreria Editrice Vaticana
|