The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ABANAE*

DETRACTIS AB UMUAHIANA DIOECESI NONNULLIS
AGRIS NOVA CONDITUR SEDES ABANA APPELLANDA

 

Praeteritis quidem temporibus semine a sollicitis missionariis largiter iacto, gaudenter sane catholicam fidem latius proferri in Nigerianas gentes conspicimus. Quapropter ad commodiores condiciones ecclesiastica instituta aptare properamus. Itaque de sententia Venerabilium Fratrum Nostrorum S.R.E. Cardinalium et Episcoporum Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositorum, annuente pariter Venerabili Fratre Paulo Fouad Tabet, Archiepiscopo titulo Sinnensi et in Nigeria Apostolico Pro-Nuntio, Apostolica Nostra usi potestate, haec decernimus et statuimus. In civitate quam ibidem accolae Imo vocant atque partim in civitate Rivers novam dioecesim condimus, quae quattuor, uti aiunt, territoria gubernativa localia complectitur, scilicet Isiala Ngwa, Obioma Ngwa, Aba Urban et Ukwa-Ndoki, eademque a dioecesi Umuahiana detrahenda, quaeque Abana appellatur. Hanc deinceps ecclesiam Metropolitanae Sedi Onitshaensi suffraganeam facimus eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Onitshaensis pro tempore subicimus. Cathedram porro episcopalem in sacra sede Christo Regi dicata atque in urbe Aba sita locamus. Cetera autem ad iuris normam cuncta expediantur. Novissime ad ea explenda quae per has Litteras iussimus, Venerabilem Fratrem legamus Paulum Fouad Tabet, quem supra memoravimus, facultatibus videlicet factis necessariis congruisque etiam quemvis virum subdelegandi in ecclesiastica dignitate constitutum. Quemadmodum Nigerianam nationem lustrantes olim fecimus, etiamnunc fideles istos dilectos iterum confirmare volumus eosdemque pariter cohortari ut una cum Pastore ipso, sacerdotibus, religiosis, novum suscipiant vigorem ut modo enata Ecclesia quam celerrime maturitatem assequatur spiritalemque prosperitatem.

Datum Romae, apud S. Petrum, die altero mensis Aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo, Pontificatus Nostri duodecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXII (1990), n. 8, pp. 754-755

 

Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana

 

top