Quo aptius Christifidelium spirituali bono provideretur, Venerabilis Frater
Carolus Oviedo Cavada, Archiepiscopus Metropolita Sancti Iacobi in Chile, audita
Conferentia Episcoporum Chiliae, ab hac Apostolica Sede postulavit ut a
circumscriptione ecclesiastica sua peramplo distratto territorio nova dioecesis
constitueretur. Nos vero, de omnibus particularibus Ecclesiis solliciti, favente
quoque eidem rei Venerabili Fratre Iulio Einaudi, Archiepiscopo titulo
Villamagnensi in Tripolitania, in eadem Natione Apostolico Nuntio, de Consilio
Congregationis pro Episcopis, admotae postulationi libentes concedendum esse
putamus. De planitudine igitur Nostrae potestatis, consensu suppleto eorum,
quorum interest, vel qui sua interesse id putant, quae sequuntur decernimus. Ab
archidioecesi Sancti Iacobi in Chile integrum separamus territorium, prout in
praesens lege civili circumscribitur, municipiorum sermone patrio nuncupatorum :
Melipilla, Maria Pinto, San Pedro, Alhué, Curataví, San Antonio, El Tabo,
Cartagena, Rocas de Santo Domingo, Navidad, Talagante, Peñaflor et El Monte,
atque ex ita distracto territorio novam condimus dioecesim Melipillensem
appellandam, quae iisdem limitabitur finibus, quibus municipia, quae
memoravimus, nunc terminantur. Sic conditae Ecclesiae sedem in urbe cui nomen «
Melipilla » ponimus, episcopalis magisterii cathedram in paroeciali templo eadem
in urbe exstante, Deo dicato in honorem Sancti Iosephi sponsi Beatae Mariae
Virginis, quod ad cathedralis Ecclesiae gradum evehimus cuique insignia,
privilegia honoresque tribuimus, quae ceterarum cathedralium Ecclesiarum sunt.
Praeterea dioecesim Melipillensem suffraganeam facimus archidioecesi Sancti
Iacobi in Chile eiusque pro tempore Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi
Sancti Iacobi in Chile subicimus, iisdem iuribus, privilegiis, honoribus
insignitum, atque oneribus obligationibusque adstrictum, quae Episcoporum
residentium sunt propria, mandantes quoque ut quam primum ibi Consultorum
Collegium constituatur qui Episcopo, concilio et opera, valido sint auxilio.
Congruae insuper ac dignae Praesulis sustentationi provideatur emolumentis
Curiae fideliumque oblationibus bonorumque portione, quae ad normam can. 122
C.I.C. a mensa archiepiscopali Sancti Iacobi in Chile obvenire debent ei. In iis
autem quae respiciunt ad seminarii dioecesani aedificationem atque ad sacrorum
alumnorum institutionem, praescripta serventur iuris communis, habita sane
ratione normarum a Congregatione de Institutione Catholica editarum. Summo
studio Vocationum opus foveatur ac provideatur simul ut selecti alumni sacrorum,
philosophicis theologicisque imbuendi disciplinis, necnon sacerdotes quibus
altiora studia complenda fuerint, Romam ad Pontificium Collegium Pium Latinum
Americanum mittantur. Quod quidem attinet ad novae dioecesis regimen, bonorum
ecclesiasticorum administrationem, dioecesani administratoris, vacante sede,
electionem fideliumque iura oneraque aliaque id genus, ad amussim serventur quae
sacri canones praescribunt. Atque simul ac erectio dioecesis ad effectum deducta
fuerit, sacerdotes illi adscripti censeantur Ecclesiae in cuius territorio
ecclesiasticum detinent officium, ceteri vero sacerdotes, clerici seminariique
tirones incardinati maneant vel incardinentur Ecclesiae in cuius territorio
legitimum habent domicilium. Praeterea acta et documenta quae respiciunt ad
noviter erectam dioecesim eiusque fideles ac bona temporalia, a Curia Sancti
Iacobi in Chile ad Melipillensem Curiam transmittantur cito. Insuper ad haec
perficienda deputamus Venerabilem Fratrem Iulium Einaudi, quem diximus, vel,
absente eo, illum, qui negotia curat Apostolicae Sedis in Chilia, eisdem
tribuentes necessarias opportunasque facultates quemlibet alium delegandi virum,
ad effectum de quo agitur, modo is sit in ecclesiastica dignitate constitutus,
onere imposito ad Congregationem pro Episcopis sincerum peractae exsecutionis
exemplar mittendi. Has denique Litteras sive nunc sive in posterum ratas esse
volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quarto mensis Aprilis, anno Domini millesimo
nongentesimo nonagesimo primo, Pontificatus Nostri tertio decimo.
|
ANGELUS SODANO, archiep.
Prosecretarius Status
|
BERNARDINUS card. GANTIN Congr. pro Episcopis Praef. |
Angelus Lanzoni,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXIII (1991), n. 8, pp. 636-638
© Copyright 1990
- Libreria Editrice Vaticana