Cum propter populorum commigrationes,
quae his septuaginta annis evenerunt in Foederatis Civitatibus Socialisticis
Sovieticis, multi hodie sint in Republica Kazakistaniae catholici ritus Latini,
horum spiritali curae est prospiciendum non longiore intermissa mora. Eam ob rem
Venerabilis Frater Franciscus Colasuonno, Archiepiscopus titulo Truentinus, in
Civitatibus Foederatis Socialisticis Sovieticis Apostolicae Sedis Legatus,
petivit ut in supra commemorata Republica Kazakistaniae initium fieret canonicae
dispositionis communitatum catholicarum ritus Latini per institutionem
Administrationis Karagandensis, et Administratoris Apostolici dicio
extenderetur, ad tempus, ad sparsas catholicas communitates, quae in finitimis
sunt Rebuspublicis Tagikistaniae, Kirghizistaniae, Uzbekistaniae et
Turkmenistaniae. Nos idcirco, attente huius Administrationis constitutione
considerata, auditis probatisque Venerabilis Fratris Angeli Sodano,
Archiepiscopi titularis Novacaesariensis, Prosecretarii Status, necnon
Venerabilis Fratris Ioannis Ludovici Tauran, Archiepiscopi titularis
Theleptensis, Commissionis pro Russia Praesidis, eiusdemque Commissionis
consiliis, huic postulationi concedendum esse censuimus. Quapropter, Nostrae usi
Apostolicae potestatis et auctoritatis plenitudine, his Litteris territorium
Reipublicae Kazakistaniae in Administrationem Apostolicam erigimus Karagandensem
appellandam, iisdem circumscriptam finibus, quibus in praesens eadem Respublica
terminatur, cuius sedem in urbe Karaganda collocamus. Praelato Ordinario noviter
constitutae Administrationis Apostolicae omnia iura tribuimus et facultates ac
officia imponimus, quae Episcoporum residentialium propria sunt, congrua
congruis referendo, ad normam Iuris Communis, et, donec aliter provideatur,
curam pastoralem omnium Christifidelium in Rebuspublicis Tagikistaniae,
Kirghizistaniae, Uzbekistaniae et Turkmenistaniae habitantium committimus. Haec
perficiendi munus delegamus Venerabili Fratri Francisco Colasuonno, eidem
facultates dantes necessarias et opportunas, etiam subdelegandi, ad effectum de
quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere
iniuncto ad Pontificiam Commissionem pro Russia sincerum exemplar actus peractae
exsecutionis mittendi.
Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio decimo mensis
Aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo primo, Pontificatus
Nostri tertio decimo.
|
ANGELUS SODANO, archiep.
Prosecretarius Status
|
IOANNES LUDOVICUS TAURAN
Pont. Comm. pro Russia Praeses |
Angelus Lanzoni,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXIII (1991), n. 7, pp. 547-548
© Copyright 1990
- Libreria Editrice Vaticana