Ex quadam praeteritorum temporum veluti caligine exsurgere communitates illas
fidelium videmus, qui in Rerumpublicarum Foederativarum Socialistarum
Sovieticarum Unione commorantur. Nos autem hac de re summa affecti laetitia,
ecclesiastica instituta felicioribus condicionibus commodare properamus. Itaque
quandoquidem Venerabilis Frater Franciscus Colasuonno, Archiepiscopus titulo
Truentinus idemque apud Unionem quam supra diximus Apostolicae Sedis legatus,
poposcit ut prisca Sedes Mohiloviensis episcopali Ecclesiae quae est in urbe
Minscensi iungeretur atque Archidioecesis metropolitana Minscensis-Mohiloviensis
Latinorum conderetur, faventibus Venerabilibus Fratribus Angelo Sodano,
Archiepiscopo titulo Novacaesariensi eodemque Prosecretario Status atque Ioanne
Ludovico Tauran, Archiepiscopo titulo Theleptensi et ipso Pontificiae
Commissionis pro Russia Praeside, haec quae sequuntur statuimus et iubemus.
Regiones civiles seu « Oblasti », ut ibidem incolae aiunt, Minsk. Mohilev et
Vitebsk Archidioecesim constituent Metropolitanam, Minscensem- Mohiloviensem
Latinorum appellandam, iisdem terminatam finibus quibus ad hoc usque
tempus iidem « Oblasti » circumscribuntur, atque ipsius sedes in urbe quam inibi
incolae Minsk appellant locatur. Ad ea demum perficienda quae has per Litteras
iussimus, Venerabilem Fratrem Franciscum Colasuonno, Archiepiscopum titulo
Truentinum, legamus, vel quem ipse delegaverit, modo sit in ecclesiastica
dignitate constitutus. Re autem peracta, documenta conficiantur, quorum sincera
exempla ad Pontificiam Commissionem pro Russia primo quoque tempore mittantur,
nullis quibuslibet rebus obsistentibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio decimo mensis Aprilis anno Domini
millesima nongentesimo nonagesimo primo, Pontificatus Nostri tertio decimo.
|
ANGELUS SODANO, archiep.
Prosecretarius Status
|
IOANNES LUDOVICUS TAURAN Pont. Corani. pro Russia Praeses
|
Angelus Lanzoni,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXIII (1991), n. 7, pp. 540-541
© Copyright 1990
- Libreria Editrice Vaticana