Providi quae Decessores Nostri feliciter suo tempore consilia de
Catholica Ecclesia latissimis in Russiae finibus ceperint, permagno Dei ipsius
beneficio licet iam Nobis multo etiam felicius explere perficereque cum,
interiectis non nullis annis, sic rerum sit commutata condicio illic ut maiori
iam ecclesialis communitatis flori ac progressui faveri videatur quin immo
plenae inibi Ecclesiae renovationi. Etenim litteris suis motu proprio editis «
Plenitudine potestatis » tum dein Decreto « Quo aptius » Romanus Pontifex Pius XI
venerandae memoriae die decimo mensis Martii anno MCMXXVI quinque
destinaverat Administratores Apostolicos in interminata paene archidioecesis
Mohiloviensis regione, a Bielorussia scilicet ad Siberiam usque patente, plagis
in illis quibus est hodie nomen : Mohilovia, Leninopolis, Moscua, Kharkovia et
Kazania-Samara-Sinibirski. Compositis itaque tandem Civitatis religionisque
causis, suasit huic Apostolicae Sedi vehementius quidem Venerabilis Frater
Franciscus Colasuonno, Archiepiscopus titulo Truentinus atque simul in
Foederatis Civitatibus Sovieticis Sedis Apostolicae Legatus, ut iis omnino in
finibus Administratio Apostolica Moscoviae legitime excitaretur, unde initium
convenienter fieret canonicae efficiendae ordinationis singularum communitatum
catholicarum ritus Latini in Europaea Reipublicae Foederativae Russae provincia.
Sententiis ideo diligenter exceptis atque opinionibus auditis tum Venerabilis
Fratris Angeli Sodano, Archiepiscopi titulo Novacaesariensis Prosecretarii
Status, tum Venerabilis Fratris Ioannis Ludovici Tauran, Archiepiscopi titulo
Theleptensis Pontificiae Commissionis pro Russia Praesidis, propositis illis
ipsis perlibentes Nos adstipulamur precibusque admotis obsequendum esse
arbitramur, quo certius in posterum tempus curationi pastorali catholicorum
gregum ritus Latini superius memoratorum consulatur. De auctoritatis propterea
Nostrae apostolicae plenitudine harumque Litterarum virtute censemus legitime
omnia loca quae communiter dieta « Russia Europaea » complectitur ab
archidioecesi Mohiloviensi seiungi atque in Apostolicam Administrationem
converti cui deinceps titulus sit Moscoviensis Latinorum cuiusque fines
iidem pariter habeantur quibus in praesentia definitur « Russia Europaea ».
Sedem autem illius Administrationis Apostolicae in urbe esse volumus Mosca
vulgari sermone. Ordinario insuper Praelato novae huius Administrationis singula
addimus iura et officia, facultates et obligationes quibus reliqui per orbem
Episcopi residentiales pro re nata augentur tenenturve. Ad iussa vero haec
Nostra quam absolutissime exsequenda constituimus memoratum Venerabilem Fratrem
Franciscum Colasuonno, tributis necessariis cunctis et opportunis agendi
potestatibus etiam subdelegandi, ad effectum de quo hic agitur, quemvis virum
dignitate in ecclesiastica constitutum, officio tamen iniuncto ad Pontificiam
Commissionem pro Russia germanum perferendi exemplum actus ipsius completae
exsecutionis. Quandoquidem tantopere laetamur fieri licuisse quae hisce Litteris
denique tandem instituerimus, omni proinde animi Nostri cum firmitate atque
pulcherrima cum rerum venturarum exspectatione has iubemus Apostolicas
Litteras tam is praesens quam in subsequens ratas esse tempus, contrariis
quibuslibet rationibus haudquaquam obsistentibus.
Datum Romae, aud S. Petrum, die tertio decimo mensis Aprilis, anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo primo, Pontificatus Nostri tertio decimo.
|
ANGELUS SODANO, archiep.
Prosecretarius Status
|
IOANNES LUDOVICUS TAURAN Pont. Comm. Oro Russia Praeses |
Angelus Lanzoni,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXIII (1991), n. 7, pp. 545-547
© Copyright 1990
- Libreria Editrice Vaticana