Quia ob rerum eversionem alterum bellum pancosmicum subsequentem etiam fines
territoriales dioecesis Pinskensis mutationem quandam passi sunt, et quae antea
constituta erat sub dicione Poloniae, nunc fere integra est posita intra
politica confinia Reipublicae Bielorussicae in Sovietica Unione, opportunum
duximus aptius territorium dioecesis Pinskensis Latinorum definire, ratione
habita etiam novae finium mutationis. Qua de causa Venerabilis Frater Franciscus
Colasuonno, Archiepiscopus titulo Truentinus, in Foederatis Civitatibus
Sociali-Micis Sovieticis Apostolicae Sedis Legatus, quo melius spiritualibus
necessitatibus communitatum dioecesis Pinskensis aliarumque ritus Catini
exstantium in parte meridiana Bielorussiae caveretur, petivit ab Apostolica Sede
ut dioecesis Pinskensis Latinorum fines comprehenderent etiam duas regiones,
quibus vulgo nomen Brest et Gomel', atque ut suffraganea fieret Archidioecesis
Minscensis-Mohiloviensis noviter creatae. Nos autem, rebus attente perspectis,
audito favorabili voto Venerabilis Fratris Angeli Sodano Archiepiscopi titulo
Novacaesariensis, Prosecretarii Status, necnon Venerabilis Fratris Ioannis
Ludovici Tauran, Archiepiscopi titulo Theleptensis, Commissionis pro Russia
Praesidis, postulationi concedendum esse censuimus. Quapropter, Nostra utentes
Apostolica potestate et auctoritate, his Litteris, fines dioecesis Pinskensis
Latinorum ita immutamus, ut iidem cum limitibus civilium regionum seu « Oblasti
» Brest et Gomel conveniant, sede tamen manente in urbe vulgo Pinsk. Ad haec
perficienda Venerabilem Fratrem legamus Franciscum Colasuonno, omnibus eidem
factis necessariis et opportunis facultatibus etiam alium sacerdotem delegandi
ad effectum de quo agitur, onere imposito remittendi ad Pontificiam Commissionem
pro Russia actus peractae exsecutionis sincerum exemplar.
Datum Romae, apud S.
Petram, die tertio decimo mensis Aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo
nonagesimo primo, Pontificatus Nostri tertio decimo.
|
ANGELUS SODANO, archiep.
Prosecretarius Status
|
IOANNES LUDOVICUS TAURAN Pont. Comm. pro Russia Praeses |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXIII (1991), n. 7, pp. 542-543
© Copyright 1990
- Libreria Editrice Vaticana