Crevisse iam SS. Incarnationis dilectam fidelium communitatem feliciter
conspicimus, cuius quidem memoria etiamsi non antiquissima tempora attingit,
tamen viridem florem recenset catholicae fidei, missionariorum ob sollertiam
opemque foederatis Ecclesiis ferentibus. Quapropter, quandoquidem Episcoporum
Reipublicae Paraquariae coetus plurima prece efflagitavit ut praelatura
territorialis SS. Incarnationis, quam memoravimus, ad statum attolleretur
dioecesis, suffragante etiam Venerabili Fratre Georgio Zur, Archiepiscopo titulo
Sestensi et in Paraquaria Apostolico Nuntio itemque Venerabilibus Fratribus
Nostris S.R.E. Cardinalibus et Archiepiscopis consentientibus Congregationi pro
Episcopis praepositis, expostulationi concedendum esse arbitramur, rem omnino in
huius communitatis spiritalem profectum cessuram pro comperto habentes. Itaque
quae sequuntur iubemus et statuimus, Apostolica Nostra innisi potestate. Eosdem
complectentem fines quos usque adhuc, praelaturam SS. Incarnationis inter
dioeceses posthac referimus episcopalemque pariter sedem in eodem ponimus loco
in quo antea sedes locabatur praelaturae, praelaticio videlicet templo ad
cathedralem aedem evecto, Episcopo similiter pro tempore iuribus officiisque
concessis quae ad residentiales Praesules spectant. Eandem conditam dioecesim
metropolitanae Ecclesiae SS. Assumptionis suffraganeam confirmamus et Episcopum
pariter metropoliticae iurisdictioni illius Archiepiscopi subiectum. Collegium
etiam Consultorum qui ipsum Praesulem adiuvent constituatur. Convenienti
Episcopi sustentationi novae dioecesis satisfacient fidelium stipes et
temporalia bona quae antea ad eandem praelaturam spectarunt. De seminario autem
excitando et regendo iuris communis serventur praescripta Congregationisque de
Institutione Catholica. Sacerdotales quoque vocationes studiose curentur atque
selecti iuvenes ad Collegium Pium Latinum Americanum in sacris profanisque
disciplinis erudiendi mittantur. Nova eretta dioecesi, clerus qui antea ad
praelaturam pertinebat ad dioecesim istam postid pertinebit. Quod autem ad novae
dioecesis regimen spectat, administrationem, dioecesani Administratoris, sede
vacante, electionem, fidelium iura et obligationes horumque similia, sacri
canones omnino serventur.
Praelaturae deinceps Ordinarium, Venerabilem Fratrem scilicet Georgium
Livieres Banks, novae dioecesis Episcopum et Pastorem destinamus, priore solutum
vinculo. Ad ea tandem perficienda quae per has Litteras iussimus, Venerabilem
Fratrem Georgium Zur quem memoravimus legamus, facultates etiam facientes
subdelegandi quempiam in ecclesiastica dignitate constitutum atque praecipientes
sincerum exemplar actus expletae rei ad Congregationem pro Episcopis mittendum.
Contrariis rebus minime obsistentibus.
Datum Romae, apud S. Petrum die undevicesimo mensis Aprilis, anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo, Pontificatus Nostri duodecimo.
|
AUGUSTINUS card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
BERNARDINUS card. GANTIN Congr.
pro Episcopis Praef.
|
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXII (1990), n. 9, pp. 849-850
© Copyright 1990
- Libreria Editrice Vaticana