Quamvis nonnullis premantur difficultatibus Columbianae gentes,
tamen ipsae humanos religiososque progressus persequi fidenter acriterque
annituntur. Gaudenter sane conspicuum florem Vicariatum Apostolicum Istminaënsem
esse consecutum videmus atque inter illas communitates dignum locum obtinuisse.
Idcirco Venerabilis Fratris Gustavi Posada Peláez, Episcopi titulo Zalicheni
atque eiusdem Vicariatus Ordinarii loci, expostulationi concedendum esse
aestimavimus. Conferentia autem Episcopali Colombiana audita, consentiente
Congregatione pro Gentium Evangelizatione et Venerabili Fratre Angelo Acerbi,
Archiepiscopo titulo Zellensi et in Repubblica Colombiana tunc Apostolico
Nuntio, de sententia Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium et
Episcoporum qui negotii Congregationis pro Episcopis praesunt, suppleta quoque
quorum interest consensione, haec statuimus et iubemus, Apostolica usi Nostra
auctoritate. Vicariatum Apostolicum quem diximus ad gradum dignitatemque
attollimus dioecesis, eosdem servantes fines quibus usque adhuc ipse
terminabatur. Novae Ecclesiae sedem episcopalem in urbe locamus quae ibi ab
incolis Istmina vocatur ; cathedram autem episcopalem in templo Deo in honorem
B. M. V., quam plebs « Nuestra Señora del Carmen » appellat, dicato ponimus,
quod scilicet ad Cathedralis dignitatem evehimus. Episcopo exinde pro tempore
omnia tribuimus iura officiaque, quae ad residentiales sacrorum Antistites
spectant. Quandoquidem intra novae dioecesis fines urbs quaedam praeclara et
antiqua invenitur, quam accolae Tadó vocitant, eadem dioecesis appellabitnr
posthac Istminana-Taduana; paroecialis similiter aedes in eadem urbe sita
atque B. M. V. dicata, quam dicunt Nuestra Señora de la Pobreza, ad dignitatem
Ecclesiae Concathedralis evehatur. Modo conditam dioecesim sedi Sanctae Fidei de
Antioquia suffraganeam reddimus eiusque Episcopum metropolitico iuri
Archiepiscopi illius sedis pro tempore subicimus. Consultores deinde eligantur
opem ipsi Episcopo laturi. Mensam episcopalem constituent bona quae antehac ad
Vicariatum Apostolicum spectabant, Curiae emolumenta, fidelium oblationes necnon
dos a regimine civili quae datur. Ad sacrorum alumnorum formationem serventur
praescripta iuris communis, ob oculos praeceptis habitis Congregationis pro
Institutione Catholica.
Aliqui autem seminarii alumni vel sacerdotes in ecclesiasticis
disciplinis imbuendi excolendive ad Pontificium Collegium Pium Latinum
Americanum mittantur. Simul atque novae dioecesis constitutio ad effectum
deducta erit, eo ipso clerus sedi illi adscriptus censeatur, qui antea ad
Vicariatum Istminaënsem pertinebat. Quod autem ad novae dioecesis regimen
spectat, bonorum ecclesiasticorum administrationem, administratoris dioecesani,
sede vacante, electionem, aliaque horum similia, sacri canones quae praescribunt
adamussim serventur. Destinamus porro Venerabilem Fratrem Gustavum Posada Paláez
erectae dioecesis Episcopum et Pastorem, usque adhuc huius Vicariatus ordinarium
loci eundemque pariter Ecclesiae Zalichenae exsolvimus titulo. Ad haec tandem
explenda Venerabilem Fratrem Angelum Acerbi, quem memoravimus, legamus,
opportunis factis facultatibus etiam subdelegandi quemvis virum in ecclesiastica
dignitate constitutum, onere quoque addito sincerum peractae exsecutionis
exemplar ad Congregationem pro Episcopis sedulo mittendi, contrariis rebus
minime officientibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die tricesimo mensis Aprilis, anno
Domini millesimo nongentesimo nonagesimo, Pontificatus Nostri duodecimo.
|
AUGUSTINUS card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
BERNARDINUS card.
GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Antonius Macculi, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. LXXXII (1990), n. 10, pp. 935-936
© Copyright 1990
- Libreria Editrice Vaticana