The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

IUIGALPENSIS*

IUIGALPENSIS PRAELATURA TERRITORIALIS
AD STATUM ATTOLLITUR DIOECESIS

 

Dilectis sane de Nicaraguae fidelibus haud semel cogitamus, quos videmus fide pietateque locupletes, et eos quamvis haud mediocribus premantur difficultatibus in evangelicis viis insistentes. Nos autem ecclesiastica instituta commodare annitimur felicioribus ibidem et prosperioribus condicionibus. Ideo postulante Nicaraguae Conferentia Episcopali, comprobante Venerabili Fratre Paulo Giglio, Archiepiscopo titulo Tyndaritaneo atque in Republica Nicaraguensi Apostolico Nuntio, de consilio Congregationis pro Episcopis, apostolica Nostra usi auctoritate, quae sequuntur decernimus et iubemus. Praelaturam territorialem Iuigalpensem ad gradum statumque dioecesis evehimus, quae iisdem scilicet terminatur finibus quibus antea ipsa praelatura. Huius dioecesis episcopalem sedem in urbe locamus quae ab istis incolis Juigalpa appellatur, atque Cathedralem Sedem in tempio locamus quod B.M.V. in caelum Assumptae dicatur, congruentibus cunctis tributis iuribus. Nuper conditam dioecesim metropolitanae sedi Managuensi suffraganeam reddimus eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi illius Ecclesiae pro tempore subicimus. Consultores deligantur dioecesani ad iuris normam, qui consilio operaque Episcopi assint. Convenientem Praesulis sustentationem Curiae emolumenta procurabunt, fidelium oblationes bonaque quae antehac ad Praelaturam pertinuerunt. Ad sacrorum alumnorum institutionem iuris communis praescripta serventur, prae oculis habitis normis a Congregatione pro Institutione Catholica praestitutis. Quidam seminariorum alumni necnon sacerdotes in ecclesiasticis disciplinis imbuendi excolendive ad Pontificium Collegium Latinum Americanum Romam mittantur. Ubi Iuigalpensis dioecesis constituta erit eo ipso clerus quondam Praelaturae ad hanc dioecesim pertineat. Quod autem ad novae sedis regimen pertinet, bonorum curationem, Administratoris dioecesani, sede vacante, electionem, fidelium iura et officia, hisque similia, sacri canones serventur. Constituimus deinceps Venerabilem fratrem Paulum Antonium Vega Mantilla novae dioecesis Episcopum Ordinarium, quem videlicet a titulo Bononiensi expedimus. Ad ea explenda quae per has Litteras iussimus Venerabilem Fratrem legamus Paulum Giglio, quem antea memoravimus, factis necessariis convenientibusque facultatibus etiam subdelegandi quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum. Re tandem ad exitum perducta documenta conficiantur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Episcopis sedulo mittantur, contrariis rebus quibuslibet minime obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum die tricesimo mensis Aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo primo, Pontificatus Nostri tertio decimo.

ANGELUS SODANO, archiep.
       Prosecretarius Status

BERNARDINUS card. GANTIN 
 Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXIII (1991), n. 8, pp. 641-642

 

Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana

 

top