The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

QUIBDUANAE*

VICARIATUS APOSTOLICUS QUIBDUANUS AD STATUM
DIOECESIS EVEHITUR NOMINE QUIBDUANA

 

Plus triginta septem vitae florentis suae superioribus annis probissime usa est ecclesialis communitas Quibduana, ex quo scilicet tempore transierat legitime ipsa in sui iuris Vicariatum Apostolicum, ut ducentibus nimirum pastoribus optimis sedulis presbyteris ac religiosis apostolatus studiosis confirmaretur undique variis in suis partibus et institutis, in pastoralis operae rationibus, in ipsa crescentis usque fidelium multitudinis gubernatione sicque ad pleniorem paulatim aedificaretur fidei actionisque Catholicae maturitatem. Quapropter non sine certissima quidem causa placebat Venerabili Fratri Georgio Ivano Castaño Rubio, Episcopo titulo Edistianensi ibidemque a Nobis septem abhinc annos Vicario ipsi Apostolico constituto, idonea capere consilia ac res comparare deindeque ab hac postulare Sede Apostolica ut, quo efficientius eadem dicio suo cum Catholico grege in permagnum iam numerum aucta regeretur, ad iuridicialem gradum tolleretur dioecesanae ecclesiae. Quod porro propositum, quia Fratribus in Episcopatu Nostris etiam Conferentiae Episcopalis Columbianae est plane probatum, Nostra hodie voluntate censemus auctoritateque apostolica ad effectum deduci haec singillatim statuentes quae sequuntur. Suppleto quatenus opus forsitan sit eorum consensu qnorum interest aut sua qui interesse arbitrantur commemoratum Vicariatum Apostolicum Quibduanum ad condicionem provehimus Dioecesis eiusdem prorsus nominis eorundemque finium, quibus antehac continebatur, cuius sedem collocamus episcopalem in urbe vulgo nuncupata Quibdó, ubi aedem Sancti Francisci Assisiensis sacram ipsum destinamus cathedrale templum additis iuribus congruis talium aedium propriis. Ordinarium autem novae huius dioecesis eundem persistere volumus pastorem, Venerabilem Georgium Ivanum Castaño Rubio, adhuc Episcopum titulo Edistianensem quem omnibus illius titularis Ecclesiae officiis nimirum vinculisque exsolvimus. Ei praeterea honores et insignia privilegia et munia iniungimus quibus reliqui Praesules locorum Ordinarii per orbem ornantur et onerantur. Dioecesis haec Quibduana erit suffraganea Metropolitanae Ecclesiae Sanctae Fidei de Antioquia et dictus modo Episcopus suberit metropolitico iuri Archiepiscopi pro tempore memoratae Sedis Metropolitanae. Esto deinde Pastori novae circumscriptionis dioecesanae Collegium Consultorum ad normam iuris atque sustentatio ipsa conveniens e bonis temporalibus ad eundem Vicariatum Apostolicum pertinentibus eque Curiae eolumentis fidelium stipibus a regimine civili suppeditatis opibus. Iam vigens inibi feliciter seminarium dioecesanum gubernabitur praescriptis iuris praesertimque normis ac regulis a Congregatione pro Institutione Catholica editis. Prout moris insuper est quidam iuvenes sacerdotium adfectantes Romam mittentur ad Pontificium Collegium Pium Latinum Americanum ubi superioribus erudiantur disciplinis ecclesiasticis. Peracta canonica dioecesis erectione clerus prius Vicariatui adscriptus iam existimabitur ad dioecesim hanc novam pariter pertinere. De ceteris vero singulis rationibus gubernii :regimine ipso, bonorum administratione, electione dioecesani administratoris sede vacante, Christifidelium iuribus et officiis sacri canones perquam diligenter adservabuntur. Haec denique singula Nostra decreta volumus ut Apostolicae Sedis Legatus apud Columbianam nationem, Venerabilis Frater Paulus Romeo, Archiepiscopus titulo Vulturiensis, aut pro eo negotiorum curator in effectum adducenda curet, concessis facultatibus universis ideo necessariis, etiam subdelegandi quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, officio simul adiuncto germanum exemplum sic impletae erectionis ad Congregationem pro Episcopis perferendi. Quanta demum cum fiducia rerumque salutarium deinceps hinc oriturarum exspectatione haec hodie inivimus pastoralia consilia de Ecclesia Quibduana, tanta similiter cum firmitate auctoritateque praecipimus cuncta ut haec Nostra iussa suam habeant virtutem iuridicialem et effectum tam nunc quam in posterum quibusvis causis minime obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tricesimo mensis Aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo, Pontificatus Nostri duodecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Raphaël Varca, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXXII (1990), n. 10, pp. 933-934

 

© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana

 

top