Quod Praelatura Xinotegana, quam cognomini regione in Nicaragua Litteris
Nostris « Libenti quidem » die XVIII mensis Iunii anno MCMLXXXII constituimus,
iam nunc videtur eo progressionis pervenisse, ut et digna iudicetur, quae in
dioeceses ascribatur, Nos iure ac merito censemus eiusmodi preces a Conferentia
Episcopali Nicaraguana Sanctae Sedi dudum adhibitas audiendas etiam esse.
Quapropter, in idem consentiente respecta mente Venerabilis Fratris Pauli
Giglio, Archiepiscopi titulo Tyndaritani atque in Nicaragua Nuntii Apostolici,
de ipsa Congregationis pro Episcopis sententia, quam ratam facimus, deque
potestate Nostra Apostolica harumque Litterarum virtute memoratam Praelaturam ad
gradum honoremque dioecesis Xinoteganae evehimus, iisdem servatis finibus ipsius
olim Praelaturae propriis eademque in urbe, quam « Xinotega » dicunt, dioecesana
Episcopi sede sita, cuius praelaticium templum Deo in honorem Sancti Ioannis
Baptistae dicatum ad dignitatem Cathedralis templi attollimus, ita ut et iuribus
et privilegiis dehinc fruatur, quae ad cetera eiusdem ordinis templa pertinent.
Novam nunc conditam dioecesim Metropolitanae Ecclesiae Managuensi suffraganeam
confirmantes, metropolitico iuri Archiepiscopi pro tempore Managuensis subicimus
Episcopum pro tempore Xinoteganum, cui honores insignia privilegia iuraque
tribuuntur, onera etiam et officia imponuntur, quibus singulis astringuntur
Episcopi dioecesani. Ut novae dioecesis Pastori, quem iam nulle Christifidelibus
adstantem Xinoteganis Episcopum Praelatum Petrum Lisimacum Vílchez Vílchez
confirmamus, auxilium praesens feratur in munere exercendo, Collegium
Consultorum ad normam iuris communis constitui volumus, aut renovari, si ita
expedit. Tum Curiae emolumentis ac Fidelium stipibus, tum alimentis ad
Praelaturam hactenus pertinentibus ipse Episcopus nunc dioecesanus congrue
sustentetur. De Seminarii dioecesani aedificatione, deque ephebis ibi
instituendis vel formandis, ea serventur communi iure sancita, normae etiam a
Congregatione de Institutione Catholica propositae retineantur. Selecti vero
tirones, qui sint philosophicis et theologicis disciplinis plene instruendi,
sicut sacerdotes quibus altiora fuerint studia complenda, ii ad Pontificium
mittantur Collegium Pium Latinum Americanum in Urbe situm. Utque ad suam
dioecesim clerus loci pertineat, statuimus proprium novae Ecclesiae Xinoteganae
eundem clerum illum habendum esse, qui Xinoteganae olim Praelaturae adscriptus
iam esset. Quod dein ad dioecesis regimen, ad gestionem bonorum
ecclesiasticorum, ad Administratoris dioecesani electionem sede vacante attinet,
necnon ad onera iuraque Christifidelium, omnino standum est legibus canonice
statutis. Ad ea denique ad effectum adducenda, quae hic iubentes decrevimus,
memoratum deputamus Venerabilem Fratrem Paulum Giglio, necessariis et opportunis
facultatibus factis, illa quoque eiusmodi officium delegandi alii viro in
ecclesiastica dignitate constituto, onere addito curandi ut certum verumque de
acta re litterarum exemplum Congregationi pro Episcopis cito mittatur. Quas
Apostolicas Litteras Nostras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis
non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die tricesimo mensis Aprilis, anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo primo, Pontificatus Nostri tertio decimo.
|
ANGELUS SODANO, archiep.
Prosecretarius Status
|
BERNARDINUS card. GANTIN Congr. pro Episcopis Praef. |
Angelus Lanzoni,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXIII (1991), n. 8, pp. 640-641
© Copyright 1990
- Libreria Editrice Vaticana