 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
MOMBASAËNSIS*
NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICA IN KENIA CONSTITUITUR
MOMBASAËNSIS NOMINE
Cum Ecclesia Catholica in Kenia fidelium numero, operibus inceptisque
pastoralibus multum creverit spemque alat fore ut in posterum magis magisque
augeatur, Nos, quibus cordi est ea omnia probare et ad effectum adducere, quae
tum universae, tum locorum Ecclesiae quoquo modo prodesse possint, ut ipsis
Episcopis, presbyteris, religiosis Christique asseclis ibi impiger laborantibus
iustae tribueremus laudis testimonium animumque adderemus ad impensiorem in dies
curam adhibendam de tuta sua ecclesiali Communitate firmius constabilienda et
prolatanda, statuimus novas ibi condere ecclesiasticas Provincias. Qua re,
audita sententia Congregationis pro Gentium Evangelizatione iisque item auditis,
quorum interest, novam, praeter alias, Provinciam ecclesiasticam Mombasaënsem
ita instituimus, ut cognominis dioecesis ad gradum evehatur archidioecesis
metropolitanae eique tamquam suffraganea dioecesis subiciatur Garissaënsis,
hucusque sedi metropolitanae Nairobensi subiecta. Insuper Venerabilem Fratrem
Ioannem Njenga, ad hoc usque tempus Episcopum Mombasaënsem, ad dignitatem
promovemus Archiepiscopi et Metropolitae Mombasaënsis. Ad haec omnia perficienda
Venerabilem Fratrem legamus Clementem Faccani, Archiepiscopum titularem
Serrensem in Proconsulari et in Kenia Apostolicum Pro-Nuntium, omnibus ei factis
necessariis et opportunis facultatibus, etiam alium sacerdotem delegandi, onere
imposito sincerum ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione peractae
exsecutionis exemplar mittendi. Rebus nullis contrariis obstantibus.
Datum
Romae, apud S. Petrum, die uno et vicesimo mensis Maii, anno Domini millesimo
nongentesimo nonagesimo, Pontificatus Nostri duodecimo.
|
AUGUSTINUS card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Franciscus Castone,
Protonot. Apost. s.n.
Antonius Macculi, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. LXXXII (1990), n. 12, pp. 1370-1371
© Copyright 1990
- Libreria Editrice Vaticana
|