 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
RAISHAHIENSIS*
IN BANGLADESA NOVA CONDITUR DIOECESIS RAISHAHIENSIS NOMINE
Quo aptius in Bangladesa consuleretur evangelizationis operi, nuper
Venerabiles Fratres Nostri S. R. E. Cardinales atque Praesules Congregationi pro
Gentium Evangelizatione praepositi auditis quorum interest votis, novam
dioecesim in eadem Natione censuerunt constituendam. Nos igitur, de universo
Dominico grege solliciti, eorundem sententiam ratam habentes, haec summa
Apostolica Nostra decernimus potestate. In Bangladesa novam dioecesim condimus
Raishahiensem nomine, quae constet territorio civilium Regionum vulgo « Rajshahi
», « Pabna » et « Bogra » a Dinaipurensi detracto dioecesi, excepta tamen
statione publicae securitatis vulgo « Upo-zilla » in « Panchbibi ». Quam quidem
dioecesim et metropolitanae Dacchensi Sedi suffraganeam facimus et Congregationi
pro Gentium Evangelizatione obnoxiam volumus ; cuius Ecclesiae Cathedram
Episcopi statuimus in templo Domino Nostro Iesu Christo Salvatori dicato, quod
in ipsa urbe « Rajshahi » exstat. Cetera autem secundum canonicas leges
temperentur. Quae sane praescripsimus adducat ad exitum Venerabilis Frater
Petrus Biggio, Archiepiscopus titulo Otriculanus atque in Bangladesa Pro-Nuntius
Apostolicus, vel ab eo delegatus sacerdos, factis nempe necessariis
facultatibus. Re autem acta, documenta exarentur sincerisque exemplis ad
Congregationem pro Gentium Evangelizatione cito riteque mittantur. Hanc denique
Constitutionem Nostram per Apostolicas sub plumbo Litteras datam sive nunc sive
in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die uno et vicesimo mensis Maii, anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo, Pontificatus Nostri duodecimo.
|
AUGUSTINUS card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Franciscus Cascone,
Protonot. Apost.
Antonius Macculi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXII (1990), n. 12, pp. 1371-1372
© Copyright 1990
- Libreria Editrice Vaticana
|