Permagno gaudio haud cessamus adfici umquam quod alias praesentibus Nobis
alias etiam absentibus ex singulari Dei beneficio licet cognoscere comperireque
quam feliciter et celeriter complures per totam continentem Africam ecclesiales
communitates plenam progrediantur ad prosperitatem ipsiusque etiam catholicae
vitae et pietatis et evangelizationis gubernationem rectam. Sic sane fit ut
hodie Ecclesiam benevoli ac laeti Cammaruniensem cogitemus et apta simul
consilia finire festinemus unde absolutius prospiciatur tali fiori ac soliditati
in posterum tempus intra eandem amatissimam nationem. De maioribus scilicet
agitur dicionibus quae quo convenientius regantur decere omnino Nobis videtur
earum certas aliquas partes in novam coagmentari ecclesialem communitatem.
Sententiis proinde libenter acceptis Venerabilium Fratrum Nostrorum negotiis
praepositorum Congregationis pro Gentium Evangelizatione, ex potestatis
apostolicae Nostrae plenitudine haec singula et omnia quae sequuntur statuimus
fierique legitime volumus. Ita nominatim abstrahimus partem occidentalem
dioecesis adhuc Sangmelimaënsis eodemque tempore orientalem regionem vulgari
vocabulo « Départment de l'Océan » nuncupatam ipsius archidioecesis Dualaënsis
ut ex iis cunctis locis simul sumptis alia efficiatur ecclesiastica dicio,
dioecesis nempe posthac Ebolouana-Kribensis quae appellabitur iisdemque
definietur finibus quibus provinciae civiles « Départment de Ntem » ac «
Départment de l'Océan » in praesentia terminantur quarum videlicet principes
sunt urbes « Ebolowa » et « Kribi ». Hanc praeterea dioecesim ipsi subiacere
iubemus veluti suffraganeam archidioecesi Yaundensi illiusque cathedralem aedem
iure haberi templum Sancti Andreae sacrum in civitate Ebolouana. Quo autem
efficacius iam ab initio provideatur constitutioni necessariorum institutorum et
operum ordinationi, mandamus ut inibi consultores ad normam iuris deligantur
dioecesani reque vera adhibeantur. Ceterum quae reliqua omnia ex sacrorum
canonum praescriptis peragantur oportet in huius generis partitionibus
dioecesium novarumque institutionibus, ea rursus edicimus ut ad amussim
adserventur ab omnibus quorum interest suntve partes hac in re, quibuslibet
rebus nequaquam obstantibus. Futurum vero esse confisi ut haec Nostra hodierna
consilia vere ac certe venturo Ecclesiae Catholicae incremento robori regimini
in Cammarunia proficiant plane volumus Apostolicas hasce Litteras tam nunc quam
deinceps omnem suam habere et exserere vim.
Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo mensis Mali anno Domini millesimo
nongentesimo nonagesimo primo, Pontificatus Nostri decimo tertio.
|
ANGELUS SODANO, archiep.
Prosecretarius Status
|
IOSEPHUS card. TOMKO Status Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Franciscus Cascone,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXIII (1991), n. 10, pp. 869-870
© Copyright 1990
- Libreria Editrice Vaticana