Florem Africanae Ecclesiae non soli Nos summa cum supremi pastoris laetitia
et consolatione etiam ex longinquo conspicamur sed reliqua ferme universa
catholicorum per orbem communitas mirans simul laudansque contemplatur.
Progredientem vero celeriter illam fidei maturitatem atque institutionum
soliditatem facile reperiri licet in dilectissima quoque Ugandae natione, ubi
singuli iam ita crescunt christifidelium greges ut aegre ab uno convenienter
gubernentur et adiuventur sacrorum Antistite. Venerabiles propterea Fratres
Nostri, a quibus causae tractantur Congregationis pro Gentium Evangelizatione,
non sine probabili omnino causa suaserunt ut in aliqua Ugandae regione
excitaretur ab integro nova ecclesiastica dicio. Pro certo autem habentes Nos
hoc consilium plurimum commodis Ecclesiae et spiritali profectui ibidem fidelium
profuturum iuvat haec quae adiciuntur ex apostolica Nostra auctoritate decernere
ac fieri iubere. Dioecesim in praesentia Morotoënsem sic dividi placet in partes
ut civilis regio Kotido nomine ab illa seiuncta efficiatur nova dioecesis in
posterum tempus Kotidoensis quae dicetur quaeque Congregationi pro Gentium
Evangelizationi subdita pariter subdatur uti suffraganea Metropolitanae
Ecclesiae Kampalaënsi. In urbe insuper Kotido ipsa defigi volumus episcopalem
sedem ; sed aedes sacra Beatissimae Virginis Mariae sub Maternitatis ipsius
praeclaro titulo in vico vulgo Kanawat sita erit cathedrale novae huius
dioecesis templum. Ob locorum ipsiusque temporis adiuncta eligentur et
usurpabuntur pro canonicorum capitulo ipsi ex norma iuris consultores
dioecesani. Exsequenda vero haec Nostra edicta singillatim curabit Venerabilis
Frater Aloisius Robles Diaz, Archiepiscopus titulo Stephaniacensis simulque in
Uganda Pro-Nuntius Apostolicus cui praecipimus ut verum usus publici dictae
exsecutionis exemplum ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione perferat.
Denique tandem tum haec tum cetera universa ad sacros canones huius modi in
negotiis servanda servantor quam diligentissime, contrariis quibusvis rebus
minime obsistentibus, et in praesens et in omne praeterea posterum tempus.
Datum
Romae apud S. Petrum die vicesimo mensis Maii anno Domini millesimo
nongentesimo nonagesimo primo Pontificatus Nostri decimo tertio.
|
ANGELUS SODANO, archiep.
Prosecretarius Status
|
IOSEPHUS
card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Antonius Macculi, Protonot. Apost. s. n.
*A.A.S., vol. LXXXIII (1991), n. 11, pp. 913-914
© Copyright 1990
- Libreria Editrice Vaticana