 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
YOKADUMANA*
IN CAMMARUNIA ECCLESIA CONDITUR YOKADUMANA
Quod Venerabiles Fratres Nostri S. R. E. Cardinales aliique Praesules
Congregationis pro Gentium Evangelizatione negotia procurantes, re mature
perpensa menteque eidem consentanea eorum inspecta quorum interest, non sine
causa novam dioecesim in Cammaruniensi regione, quam « Yokadouma » dicunt,
constitui oportere censuerunt, nunc Nos libenter eiusmodi postulationi per has
Litteras concedimus. De consilio igitur memoratae Congregationis, cuius
sententiam hac ipsa die ad Nos delatam ratam habemus, deque plenitudine
potestatis Nostrae Apostolicae haec decernimus, quae sequuntur, atque iubemus. A
dioecesi Bertuana loca distrahimus meridiana, quae regionis « Yokadouma » vulgo
nominatae sunt propria, iisdemque ita distractis coniunctimque sumptis novam
dioecesim nomine Yokadumanam condimus, civilibus continendam limitibus quibus a
regione distinguitur, quae « Boumba et Ngoko » appellatur. Qui insuper Ecclesiam
Yokadumanam archidioecesi Yaundensi suffraganeam reddimus, eiusdem sedem
episcopalem ipsa in Yokadumana urbe collocari volumus ad cathedrale templum ibi
Deo in honorem Sancti Stephani dicatum exstans; utque Yokadumano Pastori iustum
feratur auxilium, simul iubemus ad normam furia pro Canonicis consultores
eligantur dioecesani, iique opportune adhibeantur. Commonemus denique ut suo
tempore certum verumque de nova dioecesi ad effectum deducta litterarum exemplum
Congregationi pro Gentium Evangelizatione mittatur. Quas Litteras Nostras
Apostolicas nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis rebus haud
obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo mensis Maii, anno Domini millesimo
nongentesimo nonagesimo primo, Pontificatus Nostri tertio decimo.
|
ANGELUS SODANO, archiep.
Prosecretarius Status
|
IOSEPHUS card. TOMKO Status Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Franciscus Chiaurri,
Protonot. Apost.
Franciscus Cascone, Protonot. Apost.s.n.
*A.A.S., vol. LXXXIII (1991), n. 10, pp. 868-869
© Copyright 1990
- Libreria Editrice Vaticana
|