 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
KISUMUENSIS*
IN KENIAE FINIBUS NOVA CONSTITUITUR PROVINCIA
ECCLESIASTICA, VIDELICET KISUMUENSIS
Si quidem secundum cursum tenere conspicimus in Keniae finibus
catholicum nomen, idem cupimus et uberiore prosperitate ut fruatur. Quocirca ad
hoc propositum optatumque, quippe qui universo fidelium coetui praesideamus,
accommodare res ecclesiasticas et instituta sollerter studemus. Itaque excusso
ponderatoque consilio, mente pervestigata eorum quorum interest quive sua
interesse existimantur, de sententia Congregationis pro Gentium Evangelizatione,
haec decernimus et iubemus. Dioecesim Kisumuensem attollimus ad
dignitatem et statum Archidioecesis Metropolitanae, quae posthac suffraganeas
complectetur dioeceses Bungomaënsem, Eldoretensem, Kakamegaënsem, Kisiianam et
Loduarinam, subiectas antea Metropolitanae Sedi Nairobiensi. Ut praestat,
Venerabilem Fratrem Zachaeum Okoth ad gradum evehimus Archiepiscopi et
Metropolitae Kisumuensis, qui fuit antehac istius dioecesis Episcopus, cunctis
pariter additis iuribus et officiis congruentibus ad iuris canonici normas.
Omnia haec ad exsequenda Venerabilem Fratrem Clementem Faccani deputamus, factis
scilicet facultatibus opportunis etiam quemvis virum in ecclesiastica dignitate
constitutum subdelegandi, Archiepiscopum titulo Serrensi in Proconsulari atque
in Kenia Apostolicum Pro-Nuntium. Negotio tandem expedito, sincerum exemplar rei
peractae ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione diligenter mittatur.
Contrariis rebus minime obsistentibus. Adprecamur denum ipsum Dominum ut ager
iste qui iam nunc uberem facit messem, prosperior evadat in dies ac religionis
copiosiores fundat fructus humanique progressus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo primo mensis Maii,
anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo, Pontificatus Nostri duodecimo.
|
AUGUSTINUS card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXII (1990), n. 10, p. 937
© Copyright 1990
- Libreria Editrice Vaticana
|