The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

NYERIENSIS*

IN KENIA NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICA
CONSTITUITUR NYERIENSIS
NOMINE

 

Cum in Keniana Natione catholica fides magna laetaque incrementa ceperit etiamque praevideatur eandem in dies maiora esse capturam consociata vero opera, una cum Praesulibus, missionariorum et cleri loci, Congregationi pro Gentium Evangelizatione, auditis quorum interest votis, est visum optime fieri si in eadem Natione nova provincia ecclesiastica constituatur. Nos igitur, qui Patris et Pastoris universae Ecclesiae fungentes munere ea omnia libentes confirmamus quae in populi Christiani cedunt bonum, accepta eiusdem Congregationis sententia rataque simul habita, Apostolica Nostra potestate usi hisce Litteris sub plumbo datis haec statuimus atque iubemus. A metropolitana Nairobiensi Sede detrahimus dioeceses Nyeriensem, Embuensem, Marsabitensem, Meruensem et MurangaŽnsem atque ex iis, novam provinciam ecclesiasticam condimus Nyeriensem nomine; quarum quidem Ecclesiarum prima erit metropolitana eodem servato Nyeriensi nomine cum omnibus iuribus et officiis talium Sedium propriis ; ceterae autem Ecclesiae erunt eidem suffraganeae, ad normam iuris. Insuper Venerabilem Fratrem Nicodemum Kirima, hactenus Episcopum Nyeriensem, Archiepiscopum Metropolitam Nyeriensem nominamus, iuribus datis et obligationibus pariter impositis, quae ad Metropolitas pertinent. Haec sane quae praescripsimus adducat ad effectum Venerabilis Frater Clemens Faccani, Archiepiscopus titulo Serrensis in Proconsulari atque in Kenia Pro-Nuntius Apostolicus, vel ab eo delegatus sacerdos, necessariis factis facultatibus. Re autem acta, documenta exarentur sincerisque exemplis ad Congregationem quam diximus, cito riteque mittantur. Hanc denique Nostram Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, nullis quibuslibet rebus vel minime quidem obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die uno et vicesimo mensis Maii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo, Pontificatus Nostri duodecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXII (1990), n. 10, p. 938

 

© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana

 

top