The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CACHOEIRENSIS AUSTRALIS*

NONNULLIS DISIUNCTIS TERRITORIIS A SEDE SANCTAE MARIAE NOVA
 CONDITUR DIOECESIS CACHOEIRENSIS AUSTRALIS COGNOMINANDA

 

Brasilienses quidem fideles nunquam non respicimus eosdemque ob oculos habemus peculiarique animi affectione curamus ut felicem experiantur cursum et humanum spiritalemque progressum. Quandoquidem idcirco Venerabilis Frater Iosephus Ivo Lorscheiter, Episcopus Sanctae Mariae, Conferentia Episcopali Brasiliensi audita, multa prece ab Apostolica Sede efflagitavit ut, suae circumscriptionis lato agro dismembrato, nova dioecesis constitueretur, postulatis his concedendum esse existimavimus. Itaque comprobante Venerabili Fratre Carolo Furno, Archiepiscopo titulo Abaritano et in Brasilia Apostolico Nuntio, ex Congregationis pro Episcopis sententia, Nostra usi Apostolica potestate, quae sequuntur decernimus et statuimus. A dioecesi Sanctae Mariae integrum territorium distrahimus, prout in praesens lege civili finitur, municipiorum quae appellantur Agudo, Arroios do Tigre, Caçapava do Sul, Cachoeira do Sul, Cerro Branco, Ibarama, Paraiso do Sul, Santana da Boa Vista, Segredo et Sobradinho. Ex hoc territorio distracto dioecesim condimus Cachoeirensem Australem appellandam, iisdem terminata finibus quibus municipia quae diximus. Ecclesiae sedem in urbe Cachoeira do Sul locamus, templumque ibidem paroeciale Conceptioni Immaculatae B.M.V. dicatum ad dignitatem aedis cathedralis evehimus, privilegiis additis congruentibus. Cachoeirensis Australis dioecesis Episcopo iura officiaque tribuimus quae ad ceteros Ordinarios locorum pertinent. Novam Ecclesiam Metropolitanae sedi Portalegrensi in Brasilia suffraganeam reddimus eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi illius sedis pro tempore subicimus. Mensam episcopalem novae dioecesis constituent Curiae emolumenti, fidelium oblationes, pars bonorum quae ad hanc venient ex divisione ad normam canonis 122 C.I.C. facienda quaeque ad Sanctae Mariae pertinuerunt sedem, popolari sermone « Mitra » appellata. Consultores deinde constituantur qui ipsi Episcopo assint consilio et opera. De Seminarii dioecesani erectione reliquisque id genus rebus, iuris praescripta serventur. Clerici in nonnullis disciplinis excolendi ad Pontificium Collegium Pium Brasiliense mittantur. Quod autem ad conditae dioecesis regimen pertinet, bonorum ecclesiasticorum administrationem, administratoris dioecesani sede vacante electionem, fidelium iura reliquaque horum similia, quae canones praescribunt diligenter serventur. Simul ac novae sedis constitutio ad effectum deducta erit eo ipso sacerdotes ecclesiae illi censeantur adscripti in cuius territorio ecclesiasticum detinent officium, ceteri vero sacerdotes clerici, seminariique tirones illi dioecesi in cuius territorio legitime retinent domicilium. Documenta actaque, conditae dioecesis quae respicient rem, ad hanc mittantur. Ad ea tandem explenda quae per has Litteras iussimus Venerabilem Fratrem Carolum Furno quem supra diximus legamus, factis necessariis facultatibus etiam subdelegandi quemvis virum in ecclesiastica dignitate constitutum. Re demum ad exitum perducta documenta conficiantur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Episcopis diligenter mittantur, Contrariis rebus minime obsistentibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo decimo mensis Iulii anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo primo, Pontificatus Nostri tertio decimo.

ANGELUS SODANO, archiep.
       Secretarius Status

BERNARDINUS card. GANTIN 
 Congr. pro Episcopis Praef.

 

Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost. 
Antonius Macculi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXIII (1991), n. 11, pp. 916-917

 

© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana

 

top