The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

COMPLUTENSIS*

IN HISPANIA NOVA CONDITUR DIOECESIS COMPLUTENSIS NOMINE

 

In hac beati Petri Cathedra constituti urgemur cotidie spirituali omnium Christifidelium bono atque regimini magna sollicitudine, Deo iuvante, consulere. Qua re, cum Venerabilis Frater Noster Angelus S. R. E. Cardinalis Suquía Goicoechea, Archiepiscopus Matritensis, Conferentia Episcoporum Hispaniae audita, ab hac Apostolica Sede petivisset ut a perampla circumscriptione ecclesiastica sua quibusdam distractis locis nova constitueretur dioecesis, Nos, favente quoque eidem rei Venerabili Fratre Mario Tagliaferri, Archiepiscopo titulo Formiano, in eadem Natione Apostolico Nuntio, de consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi libentes concedendum esse putavimus. Apostolica igitur Nostra usi potestate quae sequuntur decernimus atque iubemus. Ab archidioecesi Matritensi integrum territorium separamus quod complectitur civilia municipia patrio sermone nuncupata : Ajalvir, Alcalá de Henares, Algete, Ambite, Anchuelo, Arganda del Rey, Brea de Tajo, Camarma de Esterezuelas, Carabana, Cobena, Campo Real, Corpa, Coslada, Daganzo de Arriba, Estremera, Fresno de Torote, Fuente el Saz de Jarama, Fuentiduefia de Tajo, Loeches, Mejorada del Campo, Meco, Morata de Tajuña, Nuevo Baztàn, Olmeda de las Fuentes, Orusco, Perales de Tajuña, Pezuela de Torres, Pozuelo del Rey, Ribatejada, Rivas-Vaciamadrid, Santorcaz, San Fernando de Henares, Los Santos de la Hunosa, Talamanca de Jarama, Tielmes, Torrejón de Ardoz, Torrelaguna, Torremocha de Jarama, Torres de la Alameda, Valdaracete, Valdeavero, Valdeolmos, Valdipiélagos, Valdetorres de Jarama, Valdilecha, Valverde de Alcalá, Velilla de San Antonio, Villalbilla, Villamanrique de Tajo, Villar del Olmo, Villarejo de Salvanés, Paracuellos Jarama, Patones, atque ex ita distractis locis novam condimus dioecesim Complutensem appellandam, quae iisdem limitabitur finibus, quibus municipia, quae memoravimus, ut civili lege exstant, praesens terminantur, mandantes ut Complutensis titulus, archidioecesi Matritensi adnexus, nunc et in posterum ab eadem auferatur. Sic conditae Ecclesiae sedem in urbe cui nomen « Alcalá de Henares » ponimus, episcopalis magisterii cathedram in templo ibi exstante, Deo in honorem Sanctorum Iusti et Pastoris dicato, quod ad cathedralis Ecclesiae gradum evehimus cuique insignia, privilegia honoresque tribuimus, quae ceterarum cathedralium Ecclesiarum sunt. Praeterea Complutensem dioecesim suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Matritensi eiusque pro tempore Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Matritensis subicimus, iisdem iuribus, privilegiis honoribusque insignitum atque oneribus officiisque adstrictum, quae Episcoporum residentium propria sunt. Praecipimus insuper ut quam primum ibidem Collegium Consultorum constituatur, qui Episcopo, consilio et opera, valido sint auxilio. Congruae vero sustentationi Praesulis novae dioecesis provideatur Curiae emolumentis, fidelium oblationibus et portione bonorum, quae ad normam can. 122 C. I. C. a mensa archiepiscopali Matritensi ei debent obvenire. In iis quidem quae respiciunt ad seminarii dioecesani aedificationem atque ad sacrorum alumnorum institutionem serventur praescripta iuris communis, habita sane ratione normarum regularumque a Congregatione de Institutione Catholica editarum. Provideatur quoque ut selecti seminarii alumni, philosophicis ac theologicis imbuendi disciplinis, necnon sacerdotes quibus studia complenda fuerint, Romam ad Pontificium Collegium Hispanicum mittantur. Quod autem attinet ad novae dioecesis regimen, administrationem bonorum, dioecesani administratoris, vacante sede, electionem, fidelium iura oneraque aliaque id genus, ad amussim observentur quae sacri canones praescribunt. Atque simili ac dioecesis erectio ad effectum deducta fuerit, eo ipso sacerdotes adscripti censeantur Ecclesiae in cuius territorio ecclesiasticum detinent officium ; ceteri vero clerici seminariique tirones incardinati maneant vel incardinentur Ecclesiae in cuius territorio legitimum habent domicilium ; quibus cunctis facultatem facimus petendi intra quinquennium, iusta de causa deque consensu Ordinariorum quorum interest, ut ad aliam dioecesim Provinciae Ecclesiasticae Matritensis transeant. Acta et documenta quae respiciunt ad novam dioecesim eiusque clericos, fideles bonaque temporalia, a Matritensi Curia ad Curiam Complutensem transmittantur de more. Haec, quae praescripsimus, ad effectum adducat Venerabilis Frater Marius Tagliaferri, quem diximus, cui necessarias et opportunas tribuimus facultates etiam subdelegandi ad omnia exsequenda de quibus agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis remittendi sincerum actus perfectae exsecutionis exemplar. Has denique Litteras sive nunc sive in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo tertio mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo primo, Pontificatus Nostri tertio decimo.

ANGELUS SODANO, archiep.
       Secretarius Status

BERNARDINUS card. GANTIN 
 Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXIII (1991), n. 12, pp. 1012-1014

 

© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana

 

top