Cum Venerabilis Frater Noster Angelus S. R. E. Cardinalis Suquía Goicoechea,
Archiepiscopus Matritensis, audita Conferentia Episcoporum Hispanica, ad maius
spiritale bonum persequendum Christifidelium, in ecclesiastica sua
circumscriptione degentium, postulaverit ut divisis quibusdam Matritensis
Archidioecesis territoriis nova constitueretur Ecclesiastica Provincia, Nos pro
certo habentes hoc in animarum utilitatem esse cessurum, preces exaudire
statuimus. Quapropter, sententiis auditis probatisque Venerabilis Fratris Marii
Tagliaferri, Archiepiscopi titulo Formiano et in Hispanica Didone Apostolici
Nuntii, Congregationis pro Episcopis et Secretariae Status Sectionis de
Rationibus cum Civitatibus, haec quae sequuntur ex plenitudine Apostolicae
Nostrae potestatis decernimus. Matritensem Sedem, ad hoc usque tempus Sanctae
Sedi immediate subiectam, ad dignitatem evehimus Metropolitanae Ecclesiae,
iuribus privilegiisque donatae ceterarum Metropolitanarum Sedium propriis. Novam
constitutam Ecclesiasticam Provinciam Matritensem constare volumus ex Ecclesia
cognomini atque noviter conditis dioecesibus Complutensi et Xetafensi, ablato
titulo Complutensi in praesens Archidioecesi Matritensi adnexo. Insuper
Matritensem Archiepiscopum pro tempore gradu Metropolitae insignimus iisdemque
instruimus iuribus et privilegiis et oneribus obligationibusque astringimus,
quibus ceteri Metropolitae instructi sunt et astricti, ad normam sacrorum
canonum. Matritensem, qui nunc est, Archiepiscopum, ad gradum Metropolitae
promovemus, ceteris orbis terrarum Metropolitis in iuribus, privilegiis,
oneribus et obligationibus aequatum. Haec perficienda mandamus Venerabili
Fratri, quem supra demonstravimus, Mario Tagliaferri, vel, eo absente,
negotiorum Sanctae Sedis in Hispania curatori, necessarias et opportunas
facultates iisdem concedentes etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur,
quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad
Congregationem pro Episcopis primo quoque tempore mittendi actus perfectae
exsecutionis sincerum exemplar. Quae vero per has Litteras decrevimus, nunc et
in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime
obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo tertio mensis Iulii, anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo primo, Pontificatus Nostri tertio decimo.
|
ANGELUS SODANO, archiep.
Secretarius Status
|
BERNARDINUS card. GANTIN Congr. pro Episcopis Praef. |
Angelus Lanzoni,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXIII (1991), n. 12, pp. 1009-1010
© Copyright 1990
- Libreria Editrice Vaticana